라틴어 문장 검색

Hirtino is autem proelio et quartam legionem et omnis peraeque Antoni caesas, item Hirti, quartam vero, cum castra quoque Antoni cepisset, a quinta legione concisam esse ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 33 6:2)
multos caesos non ad Trasumennum lacum, sed ad Servilium vidimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 1:8)
Gracchus est caesus, aut ille quo Gaius, aut arma Saturnini non, etiam si e re publica oppressa sunt, rem publicam tamen volnerarunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 3:1)
cum autem hic de raeda reiecta paenula desiluisset seque acri animo defenderet, illi qui erant cum Clodio gladiis eductis, partim recurrere ad raedam ut a tergo Milonem adorirentur, partim, quod hunc iam interfectum putarent, caedere incipiunt eius servos qui post erant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 3:4)
nec enim potest esse miser quisquam sensu perempto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 88:7)
sin autem perimit ac delet omnino, quid melius quam in mediis vitae laboribus obdormiscere et ita coniventem somno consopiri sempiterno?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 116:2)
Quo magis est aequum tumulis mandare peremptos Firmo animo et luctum lacrimis finire diurnis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 65:10)
"summa delumbe saliva hoc natat in labris, et in udo est Maenas et Attis, nec pluteum caedit nec demorsos sapit unguis."
(페르시우스, 풍자, satire 176)
Caedimus inque vicem pracbemus crura sagittis, vivitur hoc pacto, sic novimus, ilia subter caecum vulnus habes, sed lato balteus auro praetegit.
(페르시우스, 풍자, satire 429)
Sed qui asinum non potest, stratum caedit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 45:24)
Gladium tamen strinxi et in tota via umbras cecidi, done ad villam amicae meae pervenirem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:16)
Baro autem noster introversus se proiecit in lectum, et corpus totum lividum habebat quasi flagellis caesus, quia scilicet illum tetigerat mala manus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 63:12)
. . Nasturcii sucum cum habrotono miscet perfusisque inguinibus meis viridis urticae fascem comprehendit omniaque infra umbilicum coepit lenta manu caedere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 138:3)
Flagris sum caesus, verum quia dixi modo.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et domina: Quam noceat saepe verum dicere.11)
erat enim fustibus caesus, damnatus in metallum, strangulatus in carcere.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION