라틴어 문장 검색

quo defuncto Augustus partem Thraecum Rhescuporidi fratri eius, partem filio Cotyi permisit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 64장5)
tandem victa pertinacia Piso oravit ut traditis armis maneret in castello, dum Caesar cui Syriam permitteret consulitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 81장4)
ideo nimirum in extremas terras relegatum, ideo Pisoni permissam provinciam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장2)
haud alias intentior populus plus sibi in principem occultae vocis aut suspicacis silentii permisit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 11장5)
nam quo pertinuit nudare corpus et contrectandum vulgi oculis permittere differrique etiam per externos tamquam veneno interceptus esset, si incerta adhuc ista et scrutanda sunt?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장7)
quorum copia fessi patres, et quia studiis certabatur, consulibus permisere ut perspecto iure, et si qua iniquitas involveretur, rem integram rursum ad senatum referrent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 63장2)
sed illi magistratus et primores, qui te invitum perrumpunt omnibusque de rebus consulunt, excessisse iam pridem equestre fastigium longeque antisse patris mei amicitias non occulti ferunt perque invidiam tui me quoque incusant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장12)
sic Milesios permisso publice arbitrio, postremo Atidium Geminum praetorem Achaiae decrevisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 43장7)
neque ignobiles tantum his diversi sententiis, verum e ducibus Dinis, provectus senecta et longo usu vim atque clementiam Romanam edoctus, ponenda arma, unum adflictis id remedium disserebat, primusque se cum coniuge et liberis victori permisit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 50장3)
Clarum inde inter Germanos Frisium nomen, dissimulante Tiberio damna ne cui bellum permitteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 74장1)
exim Caesar cupidine formae aufert marito, incertum an invitam, adeo properus ut ne spatio quidem ad enitendum dato penatibus suis gravidam induxerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 1장4)
simul populus effigies Agrippinae ac Neronis gerens circumsistit curiam faustisque in Caesarem ominibus falsas litteras et principe invito exitium domui eius intendi clamitat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 4장5)
consultusque Caesar an sepeliri sineret, non erubuit permittere ultroque incusare casus qui reum abstulissent antequam coram convinceretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 23장2)
et non permissa provincia dignationem addiderat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 27장4)
Tiridates rem Seleucensem populo permittit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 42장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION