라틴어 문장 검색

"si forte premantur seu numero seu sorte loci, mors obruit illos, non timor;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 101)
"summo satis obruta fato invideo abiectis;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 26)
"natat obruta tellus sanguine, dumque hebetat turba grave caedua telum absens in cuncto sibi vulnere iam cadit Hector."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 112)
ibi ipse quintus curru praecipitatus obruente montem multiplici facit ruina, turpans prociduam cruore frontem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium95)
denique non eum aliquando cecidisse sed tam diu stetisse plus miror, o quotiens saepe ipse se adversa perpessum gloriabatur, cum tamen nos ab adfectu profundiore ruituram eius quandoque temeritatem miseraremur, definientes non esse felicem qui hoc frequenter potius esse quam semper iudicaretur!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 2:3)
ad nominis tui rumorem personaeque conspectum exercitum exercitatissimum stupor obruit ita ut prae admiratione nescirent duces partis inimicae quam se multi quamque te pauci comitarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 4:1)
tuarum, inquam, aurium, quarum peritiae, si me decursorum ad hoc aevi temporum praerogativa non obruat, nec Frontonianae gravitatis, aut ponderis Apuleiani fulmen aequiperem, cui Varrones, vel Atacinus vel Reatinus, 1 Plinii, vel avunculus vel Secundus, compositi in praesentiarum rusticabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 1:3)
Filius tuus, immo communis ad me cucurrit, qui te relicto deliquisse se maeret, obrutus paenitendi pudore transfugii.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Proculo suo salutem 1:1)
his moribus obruunt virum non minus bonitate quam potestate praestantem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 6:1)
etenim protinus argumento fuere livida cutis, oculi protuberantes et in obruto vultu non minora irae vestigia quam doloris.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 12:1)
"- si quis adhuc undis honor, obrue puppes, aut permitte fretum!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권30)
Iamdudum tacito lustrat Thetis omnia visu nec perpessa moras:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권51)
quot tumidae superant iussa novercae . Amphitryoniades, crudum quo Bebryca caestu obruent Pollux, quanto circumdata nexu ruperit Aegides Minoia bracchia tauri, maternos in fine toros superisque gravatum Pelion:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권85)
placidoque satae Lycomede sorores luce sacra patriis, quae rara licentia, muris exierant dare veris opes divaeque severas fronde ligare comas et spargere floribus hastam, omnibus eximium formae decus, omnibus idem cultus et expleto teneri iam fine pudoris virginitas matura toris annique tumentes, sed quantum virides pelagi venus addita Nymphas obruit, aut umeris quantum Diana relinquit Naidas, effulget tantum regina decori Deidamia chori pulchrisque sororibus obstat, illius et roseo flammatur purpura vultu et gemmis lux maior inest et blandius aurum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권121)
non tantis Hyas inserena nimbis terras obruit aut soluta Plias, qualis per cuneos hiems Latinos plebem grandine contudit serena.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres8)

SEARCH

MENU NAVIGATION