라틴어 문장 검색

Ergo nec quod debet, creditori suo reponere quisquam scit alius nec, cum emit aliquam rem, pretium venditori persolvere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 11:3)
Non suffundebatur aqua nec recens semper velut ex calido fonte currebat, nec referre credebant, in quam perlucida sordes deponerent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 9:3)
Quod vidi illud arborum trimum et quadrimum fastidiendi fructus aut deponere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 14:3)
ramos fortes nec corticis duri, quales esse novellarum arborum solent, eodem genere deposuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 19:2)
Interim hoc me iter docuit, quam multa haberemus supervacua et quam facile iudicio possemus deponere, quae, si quando necessitas abstulit, non sentimus ablata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 1:2)
Depone onus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 26:2)
Non id agunt, ut aliqua illo vitia deponant, ut aliquam legem vitae accipiant, qua mores suos exigant, sed ut oblectamento aurium perfruantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 6:3)
Persolvi id quod exegeras, quamquam in ordine rerum erat, quas moralis philosophiae voluminibus complectimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 17:1)
quid primo impetu deponis arma?
(세네카, 아가멤논 5:9)
At ista poenas capite persolvet suo captiva coniunx, regii paelex tori.
(세네카, 아가멤논 18:11)
nam quaecumque apud illam aut puer aut iuuenis deposui, quasi recentia aut modo audita sine cunctatione profert:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 3:6)
interim hoc uobis in quo iam obligatus sum persoluam.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 19:9)
in sinu meo et filium et animam deposuit.
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 3:7)
Possit accidere quod Atheniensibus bello accidit, ut liberi et coniuges in aliquo tutiore loco deponantur:
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 15:1)
simul primum hoc tirocinium adulescentiae quasi debitum ac solemne persoluero, reuertar ad bonos mores.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 11:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION