라틴어 문장 검색

quod cogitatione magis a virtute potest quam re separari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 123:3)
Ut venustas et pulchritudo corporis secerni non potest a valetudine, sic hoc, de quo loquimur, decorum totum illud quidem est cum virtute confusum, sed mente et cogitatione distinguitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 123:4)
Efficiendum autem est, ut appetitus rationi oboediant eamque neque praecurrant nee propter pigritiam aut ignaviam deserant sintque tranquilli atque omni animi perturbatione careant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 132:1)
Haec igitur omnia, cum quaerimus, quid deceat, complecti animo et cogitatione debemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 150:1)
quod assequemur, si cavebimus, ne in perturbationes atque exanimationes incidamus, et si attentos animos ad decoris conservationem tenebimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 168:4)
Motus autem animorum duplices sunt, alteri cogitationis, alteri appetitus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 169:1)
cogitatio in vero exquirendo maxime versatur, appetitus impellit ad agendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 169:2)
Curandum est igitur, ut cogitatione ad res quam optimas utamur, appetitum rationi oboedientem praebeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 169:3)
Sed quo modo in omni vita rectissime praecipitur, ut perturbationes fugiamus, id est motus animi nimios rationi non optemperantes, sic eius modi motibus sermo debet vacare, ne aut ira exsistat aut cupiditas aliqua aut pigritia aut ignavia aut tale aliquid appareat, maximeque curandum est, ut eos, quibuscum sermonem conferemus, et vereri et diligere videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 175:1)
Quae enim cum aliqua perturbatione fiunt, ea nec constanter fieri possunt neque iis, qui adsunt, probari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 176:3)
ob eamque etiam causam eloqui copiose, modo prudenter, melius est quam vel acutissime sine eloquentia cogitare, quod cogitatio in se ipsa vertitur, eloquentia complectitur eos, quibuscum communitate iuncti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 201:4)
Ego autem, quam diu res publica per eos gerebatur, quibus se ipsa commiserat, omnis meas curas cogitationesque in eam conferebam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 3:2)
Cum autem res publica, in qua omnis mea cura, cogitatio, opera poni solebat, nulla esset omnino, illae scilicet litterae conticuerunt forenses et senatoriae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 4:3)
Summa quidem auctoritate philosophi severe sane atque honeste haec tria genera confusa cogitatione distinguunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 13:1)
nos autem, qui non tantum roboris habemus, ut cogitatione tacita a solitudine abstrahamur, ad hanc scribendi operam omne studium curamque convertimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION