라틴어 문장 검색

ita enim servabitur pondus, et innatans illa verborum facilitas in altum reducetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 261:4)
quem si usquam remiserit, in animum iudicantium non reducet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 55:5)
illud non ferendum, quod quidam, reiecta in humerum toga, dextra sinum usque ad lumbos reduxerunt, sinistra gestum facientes spatiantur et fabulantur, cum laevam restringere prolata longius dextra sit odiosum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 278:1)
sciat autem, si quis haec forte minus adhuc peritus distinguendi vim cuiusque verbi leget, non probitatem a me reprehendi, sed verecundiam, quae est timor quidam reducens animum ab iis quae facienda sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 103:1)
partim iactantia ingenii, ut res cito accepisse videantur, tenere se et intelligere prius paene quam audiant mentiti, cum multa et diserte summisque clamoribus, quae neque ad iudicem neque ad litigatorem pertineant, decantaverunt, bene sudantes beneque comitati per forum reducuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 131:1)
Alius ante amicae fores laqueo pependit, alius se praecipitavit e tecto, ne dominum stomachantem diutius audiret, alius ne reduceretur e fuga, ferrum adegit in viscera.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 4:2)
Multa bona nostra nobis nocent, timoris enim tormentum memoria reducit, providentia anticipat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 9:4)
Nihilominus, quantum possumus, evitemus incommoda quoque, non tantum pericula, et in tutum nos reducamus excogitantes subinde, quibus possint timenda depelli.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 3:1)
Undique nos reducamus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 10:5)
veniet iterum, qui nos in lucem reponat dies, quem multi recusarent, nisi oblitos reduceret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 10:4)
Quantum potes ergo, mi Lucili, reduc te ab istis exceptionibus et praescriptionibus philosophorum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 12:1)
Nemo difficulter ad naturam reducitur, nisi qui ab illa defecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 5:1)
Leve illud ingenium est nec sese adhuc reduxit introrsus, quod ad vocem et accidentia erigitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 12:1)
In conspectum adulescentiae meae reductus sum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 1:1)
Licet itaque nunc conetur reparare quod perdidit, licet agros agris adiciat vicinum vel pretio pellens vel iniuria, licet in provinciarum spatium rura dilatet et possessionem vocet per sua longam peregrinationem, nulla nos finium propagatio eo reducet unde discessimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 39:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION