라틴어 문장 검색

ut etsi ipsa essent animalia, quae offerre consueuerant, uero tamen Deo haec et non idolis immolantes, iam sacrificia ipsa non essent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXX. 1:17)
atque in eodem fano et altare haberet ad sacrificium Christi, et arulam ad uictimas daemoniorum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XV.6)
et cunctis conuenientibus ad ecclesiam fratribus, communicent omnes sacrificiis caelestibus, et ita soluto ieiunio corpus quoque suis reficiant alimentis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 2:3)
simul et infirmanti puero de eodem sacrificio dominicae oblationis particulam deferri mandauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 2:12)
intellexerunt enim, quia sacrificium salutare ad redemtionem ualeret et animae et corporis sempiternam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII]. 2:2)
Denique cum sacrificium Deo uictimae salutaris offerret, non eleuata in altum uoce, sed profusis ex imo pectore lacrimis, Domino sua uota commendabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII]. 2:9)
Qui cum cogniti essent a barbaris, quod essent alterius religionis, (nam et psalmis semper atque orationibus uacabant, et cotidie sacrificium Deo uictimae salutaris offerebant, habentes secum uascula sacra et tabulam altaris uice dedicatam), suspecti sunt habiti, quia, si peruenirent ad satrapam, et loquerentur cum illo, auerterent illum a diis suis, et ad nouam Christianae fidei religionem transferrent, sicque paulatim omnis eorum prouincia ueterem cogeretur noua mutare culturam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 1:13)
Infra ipsum uero locum dominicae crucis, excisa in petra crypta est, in qua super altare pro defunctis honoratis sacrificium solet offerri, positis interim in platea corporibus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVI.11)
nam Lavinii, cum ad sollemne sacrificium eo venisset, concursu facto interficitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 150:2)
multa alia sacrificia locaque sacris faciendis, quae Argeos pontifices vocant, dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 222:1)
itaque, ut caedes manifesta aliquo tamen piaculo lueretur, imperatum patri ut filium expiaret pecunia publica.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 279:2)
is quibusdam piacularibus sacrificiis factis, quae deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per viam tigillo capite adoperto velut sub iugum misit iuvenem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 280:1)
sacrificium lustrale in diem posterum parat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 295:5)
ipsum regem tradunt volventem commentarios Numae, cum ibi quaedam occulta sollemnia sacrificia Iovi Elicio facta invenisset, operatum iis sacris se abdidisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 332:1)
idque carmen pervenerat ad antistitem fani Dianae Sabinusque, ut prima apta dies sacrificio visa est, bovem Romam actam deducit ad fanum Dianae et ante aram statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 460:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION