라틴어 문장 검색

» His precibus et promissionibus donisque incolarum Baurim praefati principes placati, surrexerunt [0534A] cum universo exercitu Christianorum et rursum in littore maris viam insistunt per easdem fauces et asperitates scopulorum qui procellis maris semper illiduntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 78:8)
Dissensionem vero, quae inter comitem Reymundum et Tankradum diu invaluit propter conventionem solidorum, quos ei injuste comes negaverat, ex admonitione spirituali ambobus principibus compunctis, concordi amore placaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 16:3)
Placatis autem his, et in corcordiam cum aliis multis [0542B] Christianis confratribus reductis, tota illa Christianorum processio a loco praedicti montis Oliveti descendens, ad proximum montem Sion in ecclesiam sanctae Dei Genitricis collata est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 16:4)
Qui statim loricis induti, dum vexillis erectis in castra veniunt, et in comitem animo irato tendere disposuissent, Reymundus vero pariter ex providentia armatus ad resistendum illi occurrere decrevisset, Robertus Flandrensis et caeteri viri magnifici intervenerunt, viros graviter arguerunt, quos tandem utrinque multo conatu placatos in concordia reduxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 104:4)
Sic tandem civitas Assur taedio affecta, nec regis [0575A] sui auxilio videns se posse resistere, pacem composuit, claves portarum et turrium duci obtulit, facta ei tributaria.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 24:1)
- Principes circumjacentium civitatum munerarios se duci sponte offerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 25:2)
cui ammiraldus Caesareae in occursum veniens benigne prandium obtulit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 36:2)
Intromissi ergo, in vasis aureis et argenteis, ostro et veste pretiosa, mira et insolita dona duci obtulerunt ac dederunt, propter dilectionem et desiderium quod videndi eum semper habebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 38:3)
Dux quidem Godefridus summa cum charitate ea quae obtulerant suscepit, et benigne eos allocutus, navali hospitio remisit, asserens se aliquantulum infirmitate detentum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 38:4)
cui milites universi civitatisque custodes ad salutandum occurentes, urbem ei obtulerunt, si princeps aut dominus illius fieri voluisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 62:6)
inter quos princeps et tetrarcha Damascenorum repertus est, qui plurimum thesaurum pro vitae redemptione perhibetur obtulisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:16)
- In coena Domini dolens patriarcha se eo die officio suo privari, regem donis promissis placat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 98:2)
Sed nec sic rege eum audiente, talenta ei trecentorum byzantiorum obtulit in secreto auris suae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 99:5)
Rex sicut novus qui advenerat, [0596D] et multis indigebat thesauris in conventione solidorum militum suorum, omnia quae sibi offerebantur a civitatibus gentilium, Ascalone, Caesarea, Ptolemaide, Sur, quae est Tyrus, suscipere consensit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 103:5)
Credidit rex in verbis quae a Patriarcha referebantur, et oblatum argentum suscepit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 117:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION