라틴어 문장 검색

deinde eo sanescente diuiditur, et pars per colem descendere incipit, donec ex toto plaga claudatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 6:4)
ideoque diutius plagam patere necessarium est et tum demum, ubi iam nihil tale extra fertur, ad cicatricem perduci.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 7:5)
cumque iam ad sanitatem tendet, plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducente inlinere eamque intus dare, supraque idem medicamentum inicere, donec ad cicatricem plaga perueniat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 28장 2:5)
tum patefacta uena tenui et retuso ferramento candente modice premitur, uitaturque, ne plagae ipsius orae adurantur, quas reducere hamulis facile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 2:3)
Ac sic undique uaricibus crure liberato plagarum orae committuntur et super emplastrum glutinans inicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 3:6)
Ima uero spina in coxarum osse desidit, quod transuersum longeque ualentissimum uoluam, uesicam, rectum intestinum tuetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 23:2)
idque ab exteriore parte gibbum, ad spinam resupinatum, a lateribus [id est ipsis coxis] sinus rotundos habet;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 23:3)
Superiora in sinus coxae, sicut umeri in ea ossa, quae scapularum sunt, coiciuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 24:4)
Ergo qua plaga est, demitti specillum oportet, neque nimis tenue neque acutum, ne, cum in quosdam naturales sinus inciderit, opinionem fracti ossis frustra faciat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 2:4)
Plagam, si ex uulnere est, talem necesse est habeamus, qualem acceperimus:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 9:1)
In ea uero si iam pus natum est, aperienda altera parte cutis et ipsa cartilago contra lunata plaga excidenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 6장 2:1)
Fere uero inter quartum decimum et unum et uicensimum diem sanescunt maxilla, malae, iugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 5:3)
Sunt uero plura ossa fere inmobilia uel dura uel cartilaginosa, quae uel franguntur uel forantur uel conliduntur uel finduntur, ut malae, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 5:1)
circa poplitem, si femur, usque ad coxam;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 20:2)
si iuxta superius caput femoris, sic, ut ipsa quoque ei coxa insit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION