라틴어 문장 검색

Quo plangente gravem moribundo pectore terram extrahit illud idem calido de vulnere telum atque ait:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 14:2)
ipse etiam flens invitusque sacerdos praebita coniecto rupit praecordia ferro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 43:2)
Quae corpus complexa animae tam fortis inane, quas totiens patriae dederat natisque viroque, huic quoque dat lacrimas lacrimas in vulnera fundit osculaque ore tegit consuetaque pectora plangit canitiemque suam concreto in sanguine verrens plura quidem, sed et haec laniato pectore dixit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 43:7)
nymphae quoque flere videntur siccatosque queri fontes, sine frondibus arbor nuda riget, rodunt arentia saxa capellae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 62:5)
Flevit amans Glaucus nimiumque hostiliter usae viribus herbarum fugit conubia Circes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 9:1)
nec satis est nymphae flere et lacerare capillos et dare plangorem (facit et tamen omnia) seque proripit ac Latios errat vesana per agros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 50:3)
Neve morer referens tristes ex ordine casus, Graecia tum potuit Priamo quoque flenda videri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 56:7)
Flebat ut amissum coniunx, cum regia Iuno Irin ad Hersiliam descendere limite curvo imperat et vacuae sua sic mandata referre:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 94:1)
Subruit haec aevi demoliturque prioris robora, fletque Milon senior, cum spectat inanes (illos, qui fuerant solidorum mole tororum Herculeis similes!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 21:7)
Flet quoque, ut in speculo rugas adspexit aniles, Tyndaris et secum, cur sit bis rapta, requirit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 21:9)
Sic dicere vates faticinasque ferunt sortes quantumque recordor, dixerat Aeneae, cum res Troiana labaret, Priamides Helenus flenti dubioque salutis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 33:9)
Quotiens flenti Theseius heros "siste modum!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 41:5)
namque ea dissimilis subito est effecta priori, flendaque nunc, aliquo tempore laeta fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 162)
dum loquor et flemus, caelo nitidissimus alto, stella gravis nobis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 333)
ut via finita est et opus requievit eundi, et poenae tellus est mihi tacta meae, nil nisi flere libet, nec nostro parcior imber lumine, de verna quam nive manat aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 26)

SEARCH

MENU NAVIGATION