라틴어 문장 검색

Atque simul oppida aliqua munita ad littora Italiae in manus suas traderentur, quae hominibus suis et praesidio et receptui esse possint.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 4:10)
Rex filiam suam usque ad oppidum de Colliweston comitatus est, ibique eam curiae et famulitio comitis Northumbriae commisit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 13:5)
Rex Castiliae urbane Henrico dixit se poenas iam solvere quod intra munitum oppidum Caleti ingredi refugisset, cum prius collocuti essent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:10)
Neque subveritus est Nicholaus Macciavellius literis concredere, idque disertis fere verbis, fidem Christianam homines probos et innocentes in praedam tyrannorum iniquitati dedisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:18)
moenia et munitiones urbium et oppidorum;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:12)
Ne moretur longius in una urbe aut oppido.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:36)
Rogatus in convivio ut cytharam pulsaret respondit, fidibus se nescire, caeterum posse oppidum parvum in magnam civitatem evehere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 1:4)
Numerus civium et capita censu, urbium et oppidorum amplitudo tabulis excipi possint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 3:3)
Commeatus in coloniis adeo parca manu fere distribuendus ac in oppidis obsessis esset, hoc est pro rata.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:25)
Neque tamen contemptum ipsarum, instar monachi alicuius aut a seculo abstracti, foveas, sed de usu distingue, sicut Cicero optime de Rabirio Posthumo, in studio rei amplificandae apparebat non avaritiae praedam sed instrumentum bonitati quaeri.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:20)
Sint isti quibus licentia scilicet conceditur numero minime definiti, sed tamen ad urbes aliquas et oppida quae mercatura florent restringantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:21)
Gloriosi prudentibus derisui sunt, stultis admirationi, parasitis praedae et escae, sibiipsis et gloriae vanae mancipia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:39)
Cum autem et illae deficiunt, omnia ruunt atque aliis gentibus in praedam cedunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 7:4)
Status enim tales plerunque dum degenerant opes accumulant, adeo ut praeda invitet, et declinatio virium animet gentes alias ad eosdem invadendos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 7:14)
Quos cum occidissent, praedas de substantiis eorum tangere noluerunt.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION