라틴어 문장 검색

Latini equites cum tumultuoso advolant nuntio Volscos infesto exercitu ad urbem oppugnandam venire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 256:2)
Ariciam infesto agmine itur, nec procul inde cum Auruncis signa conlata proelioque uno debellatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 277:1)
medio inter castra campo ante suum quisque vallum infestis signis constitere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 326:1)
longe is tum princeps Volsci nominis erat Romanisque semper infestus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 386:5)
non tibi quamvis infesto animo et minaci perveneras ingredienti fines ira cecidit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 434:2)
eo infestior facta plebes seditione domestica bellum externum excivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 458:1)
nam non alio ante bello infestior Romanus - adeo hinc contumeliis hostes, consules mora exacerbaverant - proelium iniit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 511:2)
et alia bella aut praesentia instabant, ut ab Aequis Volscisque, non diutius quam recens dolor proximae cladis transiret quiescentibus, aut mox moturos esse apparebat Sabinos semper infestos Etruriamque omnem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 536:4)
et donec nihil aliud quam in populationibus res fuit, non ad praesidium modo tutandum Fabii satis erant, sed tota regione qua Tuscus ager Romano adiacet, sua tuta omnia, infesta hostium vagantes per utrumque finem fecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 550:2)
quo ferocius clamitabat, eo infestius circumscindere et spoliare lictor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 608:4)
Claudium Appi filium, iam inde a paternis certaminibus invisum infestumque plebi, consulem faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 620:3)
quos Servilius consul infesto exercitu insecutus ipsum quidem agmen adipisci aequis locis non potuit, populationem adeo effuse fecit ut nihil bello intactum relinqueret, multiplicique capta praeda rediret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 693:1)
consul, cum aliquotiens per omnem hostium agrum infesto agmine populabundus isset, cum ingenti laude praedaque Romam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 34:3)
pergit inde infestus in agros Romanos etiam sine belli iniuria vastatos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 70:2)
deserta omnia, sine capite, sine viribus, di praesides ac fortuna urbis tutata est, quae Volscis Aequisque praedonum potius mentem quam hostium dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 74:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION