라틴어 문장 검색

praefectique tribuni paria disserentes ardorem exercitus intendebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 35장4)
praefectum castrorum et legionarias cohortis extruendis apud Siluras praesidiis relictas circumfundunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 38장3)
igitur duas auxiliaris cohortis avaritia praefectorum incautius populantis intercepere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 39장7)
simul qui centurionum tribunorumque sortem Britannici miserabantur, remoti fictis causis et alii per speciem honoris;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장7)
igitur distrahi cohortis ambitu duorum et, si ab uno regerentur, intentiorem fore disciplinam adseverante uxore, transfertur regimen cohortium ad Burrum Afranium, egregiae militaris famae, gnarum tamen cuius sponte praeficeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 42장2)
et cum vis neglegeretur, avaritiam praefecti emercatur, obtestante Casperio, ne socius rex, ne Armenia donum populi Romani scelere et pecunia verterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장9)
cunctante ad ea Mithridate et suspectis praefecti consiliis, quod paelicem regiam polluerat inque omnem libidinem venalis habebatur, Casperius interim ad Pharasmanen pervadit, utque Hiberi obsidio decedant expostulat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 46장5)
obsessaque civitas Anemuriensis, et missi e Syria in subsidium equites cum praefecto Curtio Severo turbantur, quod duri circum loci peditibusque ad pugnam idonei equestre proelium haud patiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 55장2)
Matios posthac et Vedios et cetera equitum Romanorum praevalida nomina referre nihil attinuerit, cum Claudius libertos quos rei familiari praefecerat sibique et legibus adaequaverit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 60장8)
ibi monente praefecto faustis vocibus exceptus inditur lecticae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 69장2)
accepitque eos centurio Insteius ab Vmmidio missus, forte prior ea de causa adito rege.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 9장3)
quod postquam Corbuloni cognitum est, ire praefectum cohortis Arrium Varum et reciperare obsides iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 9장4)
tribunos et centuriones comiter excipere, nomina et virtutes nobilium, qui etiam tum supererant, in honore habere, quasi quaereret ducem et partis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 18장5)
ac ne coetu salutantium frequentaretur, separat domum matremque transfert in eam quae Antoniae fuerat, quoties ipse illuc ventitaret, saeptus turba centurionum et post breve osculum digrediens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 18장7)
Plinius et Cluvius nihil dubitatum de fide praefecti referunt;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 20장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION