라틴어 문장 검색

ibi coniuncti alteri exercitui viginti tribunis militum negotium dederunt ut ex suo numero duos crearent qui summae rerum praeessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 556:2)
forte quadam utili ad tempus ut comitiis praeesset potissimum M. Duillio sorte evenit, viro prudenti et ex continuatione magistratus invidiam imminentem cernenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 711:1)
non tamen pro firmato iam stetit magistratus eius ius, quia tertio mense quam inierunt, augurum decreto perinde ac vitio creati, honore abiere, quod C. Curtius, qui comitiis eorum praefuerat, parum recte tabernaculum cepisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 76:1)
et patres quamquam rem parvam, quo plures patricii magistratus in re publica essent, laeti accepere, id quod evenit, futurum, credo, etiam rati, ut mox opes eorum qui praeessent ipsi honori ius maiestatemque adicerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 91:1)
ex his Cossus praefuit urbi, tres dilectu habito profecti sunt Veios documentoque fuere quam plurium imperium bello inutile esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 336:1)
filius meus extra sortem urbi praeerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 492:2)
forte ea regione qua M.' Sergius tribunus militum praeerat castra adorti sunt ingentemque terrorem intulere, quia omnem excitam sedibus magna mole adesse crediderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 95:1)
sed castris praeerat Verginius, privatim Sergio invisus infestusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 97:2)
ubi cum omnem culpam in collegam inclinaret, acciri Verginium ex castris, interea praeesse legatos placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 100:3)
praeerant tribuni militum M.' Aemilius et K. Fabius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 140:2)
tribuni quorum temeritate bellum contractum erat summae rerum praeerant, dilectumque nihilo accuratiorem quam ad media bella haberi solitus erat, extenuantes etiam famam belli, habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 409:1)
legiones urbanae quibus Quinctius praefuerat ei decernuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 95:2)
castris exercituique interim, si videatur, praesit collega.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 264:2)
praeerat Geminus Maecius, vir cum genere inter suos tum factis clarus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 79:2)
Manlius dextro, Decius laevo cornu praeerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 122:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION