라틴어 문장 검색

adeo ut Ecgfridus promiserit se ei terras ac pecunias multas esse donaturum, si reginae posset persuadere eius uti conubio, quia sciebat illam nullum uirorum plus illo diligere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX].7)
Porro Cudbercto tanta erat dicendi peritia, tantus amor persuadendi, quae coeperat, tale uultus angelici lumen, ut nullus praesentium latebras ei sui cordis celare praesumeret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXV [XXVII]. 1:5)
acceptaque tonsura, locum secretae mansionis, quam praeuiderat abbas, intrauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII.14)
Ista haec persuadet facies, auroque lacertos Vinciat et Tyrio prodeat apta sinu?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 940)
facile persuadet ut cupido honorum et cui Tarquinii materna tantum patria esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 365:1)
haud difficulter persuasum Latinis, quamquam in eo foedere superior Romana res erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 530:1)
ita persuasum est animis, cum gente Tarquinia regnum hinc abiturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 20:7)
te vero, C. Claudi, adhortor, ut et ipse populum Romanum hac licentia arceas et de me hoc tibi persuadeas, me ita accepturum ut non honorem meum a te impeditum, sed gloriam spreti honoris auctam, invidiam quae ex continuato eo impenderet levatam putem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 236:1)
ad quarum primum strepitum velut signo accepto arma cepere Aequi ac Volsci, simul quod persuaserant iis duces, cupidi praedarum, biennio ante dilectum indictum haberi non potuisse abnuente iam plebe imperium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 733:1)
Aequis iniquisque persuasum erat tantum bello virum neminem usquam ea tempestate esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 481:1)
Romani apud Fabium arcebant magis quam inferebant pugnam extrahebaturque in quam maxime serum diei certamen, quia ita persuasum erat duci, et Samnites et Gallos primo impetu feroces esse, quos sustinere satis sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 389:1)
homini non ad cetera Punica ingenia callido ut persuasit, nocte clam progressus ad hostium stationes, conventis quibusdam auxiliaribus Hispanis et ab his ad Scipionem perductus, quid adferret expromit et fide accepta dataque ac loco et tempore constituto ad obsides tradendos Saguntum redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 265:1)
Romanis enim, quamquam procul a patria pugnarent, facile persuaserant duces pro Italia atque urbe Romana eos pugnare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 371:1)
Locrenses brevi post legati, cum permissu Hannonis arcem intrassent, persuadent ut traduci se in Locros paterentur nec ultima experiri vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 41:1)
facile multitudini persuasum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 376:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION