라틴어 문장 검색

duabus aris ibi Iovi et Soli sacratis cum immolasset, qua triduo ascenderat,biduo est degressus, frigora nocturna maxime metuens, quae caniculae ortu similia brumalibus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 263:1)
in suspensa civitate ad expectationem novi belli, nocturna tempestate columna rostrata in Capitolio bello Punico priore posita ob victoriam M. Aemilii consulis, cui collega Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 205:1)
non per insidias et nocturna proelia, nec simulatam fugam improvisosque ad incautum hostem reditus, nec ut astu magis quam vera virtute gloriarentur, bella maiores gessisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 497:1)
nec minorem de legionibus peditum victoriam habetis, quae nocturna fuga vobis subtractae naufragorum trepidatione passim natantium flumen compleverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 669:1)
incompositi, longo agmine effusi, infrequentes, cum nocturnus error dissiparet, ad urbem pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 110:2)
quod opus dum perficitur, crebris interim proeliis, quibus per excursiones et moenia sua oppidani tutabantur et opera hostium impediebant, magna eorum variis casibus absumpta est, et qui supererant labore diurno nocturnoque et volneribus inutiles erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 220:1)
Certe edepol, si quicquamst aliud quod credam aut certo sciam, credo ego hac noctu Nocturnum obdormivisse ebrium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 180)
Rex Creo vigiles nocturnos singulos semper locat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1239)
Audin hunc opera ut largus est nocturna?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 326)
quae habent nocturna ora, noctu sacruficatum ire occupant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2175)
nocturnis non triviis nocturnis, sed per nocturnum tempus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6091)
Divina quoque ministeria et missam scilicet cotidie audire, psalmos quosdam et orationes et horas diurnas et nocturnas celebrare, et ecclesias nocturno tempore, ut diximus, orandi causa clam a suis adire solebat et frequentabat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:2)
'nocturnique orgia' pro 'nocturna orgia', ut "udae vocis iter".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5203)
Sacra sunt enim Romana partim diurna, alia nocturna, et ea quae diurna sunt ** ab hora sexta noctis sequentis nocturnis sacris tempus inpenditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION