라틴어 문장 검색

luxuries igitur hominem nimirum et aeris alieni magnitudo et indomitae animi cupiditates ad hoc scelus impulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 14장 1:8)
cupiditates porro quae possunt esse in eo qui, ut ipse accusator obiecit, ruri semper habitarit et in agro colendo vixerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 14장 1:11)
quae vita maxime disiuncta a cupiditate et cum officio coniuncta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 14장 1:12)
venio nunc eo quo me non cupiditas ducit sed fides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 30장 1:1)
profecto non tam perspicue nos istorum maleficia videremus, nisi ipsos caecos redderet cupiditas et avaritia et audacia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 35장 4:6)
huc accedit quod paulo tamen occultior atque tectior vestra ista cupiditas esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 36장 3:9)
praesertim, iudices, cum honoris amplissimi contentio et dies comitiorum subesset, quo quidem tempore - scio enim quam timida sit ambitio quantaque et quam sollicita sit cupiditas consulatus - omnia non modo quae reprehendi palam sed etiam quae obscure cogitari possunt timemus, rumorem, fabulam falsam, fictam, levem perhorrescimus, ora omnium atque oculos intuemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 1:1)
in spem maximam et, quem ad modum confido, verissimam sumus adducti, hunc ipsum annum, hoc summo viro consule, compressa hominum licentia, cupiditatibus confractis, legibus et iudiciis constitutis, salutarem civitati fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 3:4)
et cum sciret de damno legem esse Aquiliam, tamen hoc ita existimavit, apud maiores nostros cum et res et cupiditates minores essent et familiae non magnae magno metu continerentur ut perraro fieret ut homo occideretur, idque nefarium ac singulare facinus putaretur, nihil opus fuisse iudicio de vi coactis armatisque hominibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 4장 2:1)
Naevium defendunt, si id est defendere, cupiditati alterius obtemperare quo is facilius quem velit iniquo iudicio opprimere possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 2장 2:3)
Naevi studio et cupiditati morem gerunt et in eius modi rebus opes suas experiuntur, in quibus, quo plus propter virtutem nobilitatemque possunt, eo minus quantum possint debent ostendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 2장 4:3)
' respirasset cupiditas atque avaritia, paulum aliquid loci rationi et consilio dedisses, tu te conlegisses, non in eam turpitudinem venisses ut hoc tibi esset apud talis viros confitendum, qua tibi vadimonium non sit obitum, eadem te hora consilium cepisse hominis propinqui fortunas funditus evertere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 16장 3:9)
Naevi cupiditati crudelitatique dedatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 3:10)
profecto intellegetis illinc ab initio cupiditatem pugnasse et audaciam, hinc veritatem et pudorem quoad potuerit restitisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 25장 2:7)
o cupiditatem inconsideratam!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 25장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION