라틴어 문장 검색

sed Hippocrates et Diocles et Phylotimus et Nileus et Heraclides Tarentinus, clari admodum auctores, ex toto se restituisse memoriae prodiderunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 4:3)
Meges tamen eum, cui in priorem partem excidisset, a se curatum esse memoriae prodidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 21장 1:4)
Hujus autem, ut quidam crediderunt, discipulus Hippocrates Cous, primus quidem ex omnibus memoria dignis, ab studio sapientiae disciplinam hanc separavit, vir et arte et facundia insignis.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 8:1)
si modo, quod primum est, non memoriae soli, sed rationi quoque insistit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 62:3)
Quacumque vero parte corporis membrum aliquod resolutum est, si neque movetur, et emacrescit, in pristinum habitum non revertitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 40:1)
tertio die, jam et febre et aqua liberato, cibum et vinum dedisse, memoriae prodidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 8:9)
atque, ubi inductae vulneribus cicatrices sunt, adjiciendum et exercitationibus est, et cibis, done corpus ad pristinum habitum revertatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 12:6)
sed raro tamen ad sanitatem perveniunt, et plerumque miserum spiritum trahunt, memoria quoque amissa.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 2:7)
deinde assumendi molles et non acres cibi sunt, donec fauces ad pristinum habitum revertantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 4:5)
Themison muria dura quam asperrima sic utendum memoriae prodidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 4:1)
Multaque etiam de facultatibus medicamentorum memoriae prodiderunt, qualia sunt vel Zenonis, vel Andreae, vel Apollonii qui Mys cognominatus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, De medicamentorum facultatibus. 1:6)
purgante), balneo , vino, vetustissimus auctor Hippocrates memoriae prodidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 6:2)
Meges se quoque multa tentasse, neque umquam profuisse, quia semper iterum oculo palpebra inhaeserit, memoriae prodidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 16:5)
A suturis se deceptum esse, Hippocrates memoriae prodidit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 3:3)
Sed haec quidem alioquin memoria magni professoris, uti interponeremus, effecit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION