라틴어 문장 검색

Hinc est quod mihi quoque institutione tua nihil antiquius aestimatur, ad cuius perfectionem compendia longis amfractibus anteponenda ducens moraeque omnis inpatiens non opperior ut per haec sola promoveas quibus ediscendis naviter ipse invigilas, sed ago ut ego quoque tibi legerim, et quicquid mihi, vel te iam in lucem edito vel antequam nascereris, in diversis seu Graecae seu Romanae linguae voluminibus elaboratum est, id totum sit tibi scientiae supellex, et quasi de quodam litterarum peno, si quando usus venerit aut historiae quae in librorum strue latens clam vulgo est aut dicti factive memorabilis reminiscendi, facile id tibi inventu atque depromptu sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 2:1)
Te, inquit, oro, quis perpulit ut id committeres quod, priusquam faceres, peteres ut ignosceretur?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 15:4)
quam cum Romulus Hosto cuiusdam ex agro Latino qui in asylum eius confugerat virtute conspicuo uxorem dedisset, natum ex ea puerum, antequam alia ulla Sabinarum partum ederet:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 16:2)
Cum in senatu res maior quaepiam consultabatur eaque in posterum diem prolata est, placuit ut hanc rem super qua tractavissent ne quis enuntiaret priusquam decreta esset.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 19:2)
Pergin, Praetextate, eloquio tam dulci de anno quoque edissertare, antequam experiaris molestiam consulentis, si quis forte de praesentibus ignorat quo ordine vel apud priscos fuerit vel certioribus postea regulis innovatus sit?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 1:2)
Nam cum oporteret diem qui ex quadrantibus confit quarto quoque anno confecto, antequam quintus inciperet, intercalare:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 13:3)
Die quidem hic, inquit, intercalaris, antequam quintus annus incipiat, inserendus cum Aegypti matris artium ratione consentit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 1:2)
Priscis ergo temporibus, antequam fasti a Cn. Flavio scriba invitis Patribus in omnium notitiam proderentur, pontifici minori haec provincia delegabatur, ut novae lunae primum observaret aspectum visamque regi sacrificulo nuntiaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 9:1)
Agite, antequam surgendum nobis sit, vino indulgeamus:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 4:2)
Ac priusquam a saltatione discedo illud adiciam, uno eodemque tempore tribus nobilissimis civibus non modo studium saltandi sed etiam, si dis placet, peritiam qua gloriarentur fuisse, Gavinio consulari, Ciceronis inimico, quod ei etiam Cicero non dissimulanter obiecit, et M. Caelio, noto in turbas viro, quem idem Cicero defendit, et Licinio Crasso, Crassi eius qui apud Parthos extinctus est filio.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 15:1)
Post Didiam Licinia lex lata est a P. Licinio Crasso Divite, cuius ferundae probandaeque tantum studium ab optimatibus inpensum est, ut consulto senatus iuberetur, ut ea tantummodo promulgata, priusquam trinundino confirmaretur, ita ab omnibus observaretur quasi iam populi sententia conprobata.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 7:1)
Priusquam Pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 16:2)
Ait ergo divinus poeta ita proximum fuisse qui sequebatur, ut occuparet antecedentis vestigium antequam pulvis ei superfunderetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 5:1)
Theben Asiae civitatem aliasque plurimas Achilles antequam irasceretur everterat:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 12:1)
Sed priusquam causam propono, illud antiquo poeta teste monstrabo, hunc morem loquendi pervagatum fuisse, ut Acheloum pro quavis aqua dicerent.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION