라틴어 문장 검색

est enim profecto divinatio, quae multis locis rebus temporibus apparet cum in privatis tum maxume publicis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 162:3)
Quia te quoque inquit animadverti Cotta saepe cum in foro diceres quam plurimis posses argumentis onerare iudicem, si modo eam facultatem tibi daret causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 8:3)
nonne A. Postumio aedem Castori et Polluci in foro dedicatam, nonne senatus consultum de Vatinio vides?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 13:2)
Sed exeamus e theatro, veniamus in forum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 74:11)
eundemque ferunt haec quae dixi sublata de fanis in forum protulisse et per praeconem vendidisse exactaque pecunia edixisse ut quod quisque a sacris haberet id ante diem certam in suum quicque fanum referret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 85:4)
Nulla enim vitae pars neque publicis neque privatis neque forensibus neque domesticis in rebus, neque si tecum agas quid, neque si cum altero contrahas, vacare officio potest, in eoque et colendo sita vitae est honestas omnis et neglegendo turpitude.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 6:3)
Sed iustitiae primum munus est, ut ne cui quis noceat nisi lacessitus iniuria, deinde ut communibus pro communibus utatur, privatis ut suis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 28:3)
multa enim sunt civibus inter se communia, forum, fana, porticus, viae, leges, iura:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 71:4)
nec plus Africanus, singularis et vir et imperator, in exscindenda Numantia rei publicae profuit quam eodem tempore P. Nasica privatus, cum Ti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 99:6)
Ac ne illud quidem alienum est, de magistratuum, de privatorum, [de civium,] de peregrinorum officiis dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 159:1)
Privatum autem oportet aequo et pari cum civibus iure vivere neque summissum et abiectum neque se efferentem, tum in re publica ea velle, quae tranquilla et honesta sint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 159:3)
Sed ea, quae multum ab humanitate discrepant, ut si qui in foro cantet, aut si qua est alia magna perversitas, facile apparet nec magnopere admonitionem et praecepta desiderat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 186:1)
Ita facillime, quae volemus, et privatis in rebus et in re publica consequemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 31:6)
est enim ausus dicere, hasta posita cum bona in foro venderet et bonorum virorum et locupletium et certe civium, praedam se suam vendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 36:5)
Nam L. quidem Crassus, cum esset admodum adulescens, non aliunde mutuatus est, sed sibi ipse peperit maximam laudem ex illa accusatione nobili et gloriosa, et, qua aetate qui exercentur, laude affici solent, ut de Demosthene accepimus, ea aetate L. Crassus ostendit id se in foro optime iam facere, quod etiam tum poterat domi cum laude meditari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 62:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION