라틴어 문장 검색

ut si quis quem oculis privaverit dicat ea quae cerni possent se ei non ademisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 45:6)
Tune, cum tantis laudibus philosophiam extuleris Hortensiumque nostrum dissentientem commoveris, eam philosophiam sequere quae confundit vera cum falsis, spoliat nos iudicio, privat adprobatione omni, orbat sensibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 83:3)
qui, cum a me voluntas eorum in privato iudicio esset offensa, publici mei benefici memoria privatam offensionem oblitteraverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 8장 3:4)
nam Q. Metellus, et inimicus et frater inimici, perspecta vestra voluntate omnia privata odia deposuit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 10장 1:5)
portentum atque monstrum certissimum est esse aliquem humana specie et figura qui tantum immanitate bestias vicerit ut, propter quos hanc suavissimam lucem aspexerit, eos indignissime luce privarit, cum etiam feras inter sese partus atque educatio et natura ipsa conciliet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 4:4)
dum is in aliis rebus erat occupatus qui summam rerum administrabat, erant interea qui suis volneribus mederentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 3:2)
qui parietem sic per vestibulum sororis instituit ducere, sic agere fundamenta ut sororem non modo vestibulo privaret sed omni aditu et limine.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 4:5)
fingi haec putatis quae patent, quae nota sunt omnibus, quae tenentur, servorum exercitus illum in urbe conscripturum fuisse, per quos totam rem publicam resque privatas omnium possideret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 1:7)
ea quae tenetis privata atque vestra dominante homine furioso quod ius perpetuae possessionis habere potuissent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 3:7)
itaque hercule haud mediocriter de communi quodcumque poterat ad se in privatam domum sevocabat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 3:2)
Cum aeris alieni aliquantum esset relictum, quibus nominibus pecuniam Romae curari oporteret, auctionem in Gallia P. hic Quinctius Narbone se facturum esse proscribit earum rerum quae ipsius erant privatae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 2:4)
Naevius, qui, cum ipse ultro deberet, quasi eximio praemio sceleris exposito cupidissime contenderet ut per se adflictum atque eversum propinquum suum non modo honeste partis bonis verum etiam communi luce privaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장 1:2)
. . . Cum domus erat Romae, servi, in ipsa Gallia privata P. Quincti praedia, quae numquam ausus es possidere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 27장 2:12)
in ipsa Gallia cognostis in praedia privata Quincti Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 29장 3:1)
putant fore ut, si paulatim haec consuetudo serpere ac prodire coeperit, per homines honestissimos virosque fortissimos, non imperitos adulescentulos aut illius modi quadruplatores leges iudiciaque administrentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION