라틴어 문장 검색

ploratus mulierum non ex privatis solum domibus exaudiebatur, sed undique matronae in publicum effusae circa deum delubra discurrunt, crinibus passis aras verrentes, nixae genibus, supinas manus ad caelum ac deos tendentes orantesque ut urbem Romanam e manibus hostium eriperent matresque Romanas et liberos parvos inviolatos servarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 122:1)
ad hoc iam inde ab initio praeparans animos, ex quo togam virilem sumpsit, nullo die prius ullam publicam privatamque rem egit quam in Capitolium iret ingressusque aedem consideret et plerumque solus in secreto ibi tempus tereret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 268:1)
conprehensa postea privata aedificia - neque enim tum basilicae erant - , conprehensae lautumiae forumque piscatorium et atrium regium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 383:1)
Flaccus sibi privatam simultatem cum Campanis negare ullam esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 391:1)
res publica incolumis et privatas res facile salvas praestat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 506:3)
revocavit tamen a publico parricidio privata pietas:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 434:2)
vectigal ex agro eorum capimus, quod nobis non fructu iucundius est quam ultione.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 577:2)
vectigal etiam novum ex salaria annona statuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 512:1)
id vectigal commentum alterum ex censoribus satis credebant, populo iratum, quod iniquo iudicio quondam damnatus esset, et in pretio salis maxime oneratas tribus quarum opera damnatus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 513:1)
tum se insanisse, tum hospitia privata et foedera omnia ex animo eiecisse, cum Carthaginiensem matronam domum acceperit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 176:2)
militares artes, quas me a puero fortuna nunc privata nunc publica docuit, probe videor scire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 499:1)
postquam redierunt ad Scipionem legati, quae publica in navibus fuerant ex publicis descripta rationibus quaestores, quae privata profiteri domini iussi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 505:1)
tantum nimirum ex publicis malis sentimus quantum ad privatas res pertinet, nec in iis quicquam acrius quam pecuniae damnum stimulat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 598:1)
consules agrum aestimaturos et in iugera asses vectigal testandi causa publicum agrum esse imposituros, ut si quis, cum solvere posset populus, pecuniam habere quam agrum mallet, restitueret agrum populo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 140:1)
nunc omnium expertes consiliorum esse, suo ipsum arbitrio cuncta agere, cum Philippo iam gratiae privatae locum quaerere, ut dura atque aspera belli Aetoli exhauserint, pacis gratiam et fructum Romanus in se vertat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 123:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION