라틴어 문장 검색

qui recipiant vosin eterna tabernacula."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 5:3)
Circa illud verbum "loquimini" scire debetis quod locutio ad ab ore procedit atque lingue artificio exercetur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 7:1)
Cum deliberatione enim et sine festinancia et ira procedendum est ad iudicium.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 14:2)
Appellatur eciam per Evangelium lex Domini cum dicit de Elizabeth et Zacharia, qui ambo erant iusti apud Deum,procedentes in omni opere et sermone, secundum legem Domini."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 20:14)
Summo igitur ope curemus ut nostra nomina sint consequencia rebus et vere sapientes sumus, veramque sapientiam taliter possideamus ut,omnia cum timore Domini facientes, per hanc scalam, duodecim gradus habentem, qui omnes gradus procedunt a timore Domini, valeamusscandere ad regnum Dei, ad quod ille nos conducat, qui sine fine vivit et regnat. Amen. Amen.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 21:1)
Publicari ergo debet et disputari scientia, utaugmentetur et incrementum recipiatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 6:2)
Nobilitas a me procedens est mihi cordi plus quam quae patrumprocedit nobilitate. [p. 9]
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 50:2)
Undeiste tantus risus procedit?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 55:9)
At ille laetus atque gaudens recepit pecuniam gratias agens.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:45)
Iuvenis simplex putans omnes tonellos esseplenos in custodia recepit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:16)
Sed noset senex noster qui per pontem transivimus, sine impedimento et absqueomni incommodo processimus et eos super ripam fluminis adhuc iacturam deflentesrepperimus.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 120:11)
has autem "causas concurrere facit ordo ille inevitabili conexione" causarum, qui "de fonte praescientiae procedit":
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 11:2)
Omne enim quod procedit a causa nobili in causatum ignobile, licet in aliquo teneat proprietatem causae, tamen esse suum non est, nisi quantum permittit possibilitas subiecti, in quo est;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:9)
Et similiter est de forma ordinis esse et vitae, quae in caelesti circulo est necessaria et immutabilis, hoc est inalterabilis, in rebus vero generatis propter mutabilitatem esse ipsarum est recepta contingenter et mutabiliter.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:11)
alio modo, prout est instrumentum intelligentiae moventis et hoc modo effectus eius efficitur in anima sensibili per formas corporum et in anima intellectuali per formas illuminationum, quia, sicut diximus, formae, quae fiunt in aliquo, fiunt in ipso secundum potestatem recipientis et non secundum potestatem dantis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 13:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION