라틴어 문장 검색

omnis mortalium cura quam multiplicium studiorum labor exercet diuerso quidem calle procedit, sed ad unum tamen beatitudinis finem nititur peruenire.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:2)
Neque enim ab deminutis inconsummatisque natura rerum cepit exordium, sed ab integris absolutisque procedens in haec extrema atque effeta dilabitur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 1:6)
Adeo haec sui caritas non ex animali motione, sed ex naturali intentione procedit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:21)
In se reuoluat intimi lucem uisus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXII 3:1)
Non tam uero certus naturae ordo procederet nec tam dispositos motus locis, temporibus, efficientia, spatiis, qualitatibus explicarent nisi unus esset qui has mutationum uarietates manens ipse disponeret.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:13)
Nam cum bonum malumque contraria sint, si bonum potens esse constiterit liquet imbecillitas mali, at si fragilitas clarescat mali boni firmitas nota est. Sed uti nostrae sententiae fides abundantior sit, alterutro calle procedam nunc hinc nunc inde proposita confirmans.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:5)
ordo namque fatalis ex prouidentiae simplicitate procedit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 2:9)
Concurrere uero atque confluere causas facit ordo ille ineuitabili conexione procedens qui de prouidentiae fonte descendens cuncta suis locis temporibusque disponit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:19)
Ita cum causa ueritatis ex altera parte procedat, inest tamen communis in utraque necessitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 3:4)
Nam quicquid uiuit in tempore id praesens a praeteritis in futura procedit nihilque est in tempore constitutum quod totum uitae suae spatium pariter possit amplecti, sed crastinum quidem nondum apprehendit hesternum uero iam perdidit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 1:6)
cum igitur in motibus non poterit procedere in infinitum, quorum unus est causa alterius;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 28:3)
ab antiqua enim voluntate potest procedere effectus novus, et propter hoc non oportet quod contingat aliqua transmutatio vel in voluntate vel in volente:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 32:2)
volitum procedit a voluntate secundum formam voluntatis;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 34:2)
Nec propter hoc decredas articulis fidei, quia demonstrari non possunt aliqui eorum, quia si sic procedas, in nulla lege stabis, eo quod nulla est lex cuius omnes articuli possint demonstrari.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 61:7)
Ad illud quod tu secundo arguis, dico quod ex quo fuerit talis forma voluntatis divinae ab aeterno, talem oportuit esse modum procedendi voliti ex voluntate, ut volitum perfecte sit sic conforme voluntati.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 85:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION