라틴어 문장 검색

priusquam consules praetoresque in provincias proficiscerentur, prodigia procurari placuit, quod aedes Vulcani Summanique Romae, et quod Fregenis murus et porta de caelo tacta erant, et Frusinone inter noctem lux orta, et Aefulae agnus biceps cum quinque pedibus natus, et Formiis duo lupi oppidum ingressi obvios aliquot laniaverant, Romae non in urbem solum sed in Capitolium penetraverat lupus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 374:1)
priusquam aut hi praetores ad bellum prope novum, quia tum primum suo nomine sine ullo Punico exercitu aut duce ad arma ierant, proficiscerentur, aut ipsi consules ab urbe moverent, procurare ut adsolet prodigia quae nuntiabantur iussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 324:1)
haec prodigia maioribus hostiis sunt procurata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 327:1)
ea prodigia ex pontificum decreto procurata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 523:1)
priusquam consules in provincias proficiscerentur, prodigia per pontifices procurari placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 26:1)
ea procurata, Latinaeque instauratae, quod Laurentibus pars carnis quae dari debet data non fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 29:1)
datum deinde consulibus negotium est ut omnia Bacchanalia Romae primum, deinde per totam Italiam diruerent, extra quam si qua ibi vetusta ara aut signum consecratum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 196:1)
hostiis maioribus consules procurarunt urbemque lustraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 233:2)
itaque in prodigium versa ea tempestas, procurarique haruspices iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 13:2)
simul procuratum est quod tripedem mulum Reate natum nuntiatum erat, et a Formiis aedem Apollinis Caietae de caelo tactam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 14:1)
ea patres procurari uti pontifices censuissent iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 182:3)
Gracchi primum bona consecravit quod in multa pignoribusque eius qui tribunum appellasset, intercessioni non parendo se in ordinem coegisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 180:2)
Opust hoc qui te procures.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 255)
Istas minas decem, qui me procurem, dum melius sit mihi, des.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 271)
Messenio Spectamen bono servo id est, qui rem erilem procurat, videt, collocat cogitatque, ut absente ero rem eri diligenter tutetur, quam si ipse adsit aut rectius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 61)

SEARCH

MENU NAVIGATION