라틴어 문장 검색

post haec exilium (non fuit innocentior filius tuus quam Rutilius), carcerem (non fuit sapientior quam Socrates), voluntario vulnere transfixum pectus (non fuit sanctior quam Cato). Cum ista perspexeris, scies optime cum is agi, quos natura, quia illos hoc manebat vitae stipendium, cito in tutum recepit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 132:2)
in exilium et loca ignota mittens.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 93:6)
Quosdam unius verbi contumelia non aequo animo lata in exilium proiecit, et qui levem iniuriam silentio ferre noluerant, gravissimis malis obruti sunt, indignatique aliquid ex plenissima libertate deminui servile in sese adtraxerunt iugum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 78:1)
" Nolo," inquis, " utique occidere, sed exilio, sed ignominia, sed damno adficere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 244:1)
" Pro ipsis est," inquis, " in exilium proici, in egestatem deduci, liberos coniugem ecferre, ignominia affici, debilitari ?
(세네카, De Providentia, book 1 23:2)
ignem experitur in Mucio, paupertatem in Fabricio, exilium in Rutilio, tormenta in Regulo, venenum in Socrate, mortem in Catone.
(세네카, De Providentia, book 1 25:5)
Quod aequiore animo passus est se patriae eripi quam sibi exilium ?
(세네카, De Providentia, book 1 28:2)
In exilium mittuntur;
(세네카, De Providentia, book 1 67:5)
quosdam exilia uno loco tenent, quosdam sacerdotia.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 92:8)
alter in exilium missus est, alter ut meliore fide mitteretur, optabat!
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 108:3)
Ubi bonorum exitus mali sunt, ubi Socrates cogitur in carcere mori, Rutilius in exilio vivere, Pompeius et Cicero clientibus suis praebere cervicem, Cato ille, virtutium viva imago, incumbens gladio simul de se actum esse ac de re publica palam facere, necesse est torqueri tam iniqua praemia fortunam persolvere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 140:2)
Et exilium vanum nomen putat et ait :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 106:5)
Cum haberet filiam et filium inprudentis caedis damnatus in exilium abiit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Exul raptae pater.3)
Aliquem in exsilio infra fortunam meam uidi.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Exul raptae pater.19)
Populus Romanus ueneno uinci hostem noluit, proditione noluit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.32)

SEARCH

MENU NAVIGATION