라틴어 문장 검색

Centenius Paenula, qui centurio militaverat, cum petisset a senatu ut sibi exercitus daretur, pollicitusque esset, si hoc impetrasset, de Hannibale victoriam, VIII acceptis militum dux factus conflixit acie cum Hannibale et cum exercitu caesus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXV Periocha8)
auctorem peditum equiti inmiscendorum centurionem Q. Navium ferunt, honorique id ei apud imperatorem fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 55:1)
quem pavorem legionis periculumque castrorum Fulvius ubi vidit, Q. Navium primoresque alios centurionum hortatur ut cohortem hostium sub vallo pugnantem invadant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 68:1)
duo professi sunt, Q. Trebellius, centurio legionis quartae, et Sex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 674:1)
in iis quattuor Romani centuriones, duo tribuni militum, M. Licinius et M. Helvius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 196:2)
cohortibus quae signa amiserant hordeum dari iussit, centurionesque manipulorum quorum signa amissa fuerant destrictis gladiis discinctos destituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 207:1)
inde portas custodire iussi tribuni militum praefectique socium et centuriones, ne quis nocte urbe exiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 367:2)
profecti ab Regio, scalas ad editam altitudinem arcis fabricatas portantes, media ferme nocte ex eo loco unde convenerat signum dedere proditoribus arcis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 92:1)
nunc omnes centuriones militesque vestros - adeo in promiscuo licentiam atque improbitatem esse voluit - Pleminios fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 238:1)
equites in turmas, pedites in cohortes, sicut quondam ab Romanis centurionibus didicerat, distribuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 135:2)
et duo et viginti ferme equites inlustres, obtriti ab elephantis, cum centurionibus aliquot perierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 254:1)
maiores ideo instituisse ut legati, tribuni, centuriones, milites denique triumpho adessent, ut testes rerum gestarum eius cui tantus honos haberetur, populus Romanus videret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 573:1)
septuageni aeris militibus divisi, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 293:2)
militibus centurionibusque et equitibus idem in singulos datum quod dederat collega.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 295:3)
in pedites singulos dati octogeni aeris, triplex equiti centurionique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 465:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION