라틴어 문장 검색

ex qua contentione cotidiana minuta proelia fiebant, ut modo hi, non numquam illi superiores discederent.
(카이사르, 히스파니아 전기 5:9)
Cui de Pompeio cum nuntius esset allatus eo die proficisci, cuius in adventum praesidi causa Caesar complura castella occupasset, partim ubi equitatus, partim ubi pedestres copiae in statione et in excubitu castris praesidio esse possent, hic in adventu Pompei incidit ut matutino tempore nebula esset crassissima.
(카이사르, 히스파니아 전기 6:5)
Quo facto cum ex castello repugnare coepissent maioribusque castris Caesaris nuntius esset adlatus, cum III legionibus est profectus, [ut laborantibus succurreret nostris].
(카이사르, 히스파니아 전기 9:4)
Fundanius eques Romanus ex castris adversariorum ad nos transfugit.
(카이사르, 히스파니아 전기 11:6)
Valgius senatoris filius, cuius frater in castris Pompei fuisset, omnibus suis rebus relictis equum conscendit et fugit.
(카이사르, 히스파니아 전기 13:4)
Qui cum aequo loco a nostris recepti essent, ut consuessent, ex simili virtute clamore facto, aversati sunt proelium facere.
(카이사르, 히스파니아 전기 14:4)
Fere apud exercitus haec est equestris proelii consuetudo:
(카이사르, 히스파니아 전기 15:1)
Id quod accidit in hoc proelio.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:3)
Cum pedites levi armatura electi ad pugnam equitibus nostris necopinantibus venissent, idque in proelio animadversum esset, complures ex equis descenderunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:4)
Ita exiguo tempore eques pedestre, pedes equestre proelium facere coepit, usque eo ut caedem proxime a vallo fecerint.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:5)
Eodemque tempore signifer de legione prima transfugit, et innotuit quo die equestre proelium factum esset, suo signo perisse homines XXXV, neque licere castris Cn.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:5)
Servos cuius dominus in Caesaris castris fuisset – uxorem et filios in oppido reliquerat – dominum iugulavit et ita clam a Caesaris praesidiis in Pompei castra discessit… Et indicium glande scriptum misit, per quod certior fieret Caesar, quae in oppido ad defendendum compararentur.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:7)
Ita cum eius compar proelium facere coepisset, cum undique se circumveniri animum advertisset, in[teger re]gressus pedem offendit.
(카이사르, 히스파니아 전기 23:5)
Quae res secundum nostris efficiebat proelium.
(카이사르, 히스파니아 전기 24:6)
Ut, nostri equites in receptu dum ad castra redeunt, adversarii cupidius sunt insecuti, universi clamore facto impetum dederunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION