라틴어 문장 검색

de agro deinde cum regis legatis disceptari coeptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 703:1)
Digitius praetor in Hispania citeriore cum civitatibus iis, quae post profectionem M. Catonis permultae rebellaverant, crebra magis quam digna dictu proelia fecit, et adeo pleraque adversa ut vix dimidium militum quam quod acceperat, successori tradiderit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 2:2)
rex a Minnione excusatus, et absente eo agi res coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 175:3)
ceterum eo tempore minus ea bella quae gerebantur curae patribus erant quam expectatio nondum coepti cum Antiocho belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 252:1)
itaque de provinciis designatorum magistratuum, quo intentiores essent omnes, agitari coeptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 484:1)
demetriadis maxime defectione ab Romanis ad Aetolos elatus non ultra differre profectionem in Graeciam constituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 510:1)
ne tamen temere coepta segnitia insuper everteret, nuntios in Aetoliam misit ut omni contracta iuventute convenirent Lamiam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 182:2)
inde coepta oppugnatio ad mediam rursus noctem perducta est, intermissa deinde usque ad tertiam diei horam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 286:1)
eodem tempore et Messene in Peloponneso ab Achaeis, quod concilii eorum recusaret esse, oppugnari coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 355:1)
ceterum, ut demendis armamentis tumultuari primum coeptum est, et ipse, quanta maxime celeritate potest, concitat naves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 494:2)
tum de consulum provinciis coeptum agi est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 7:3)
postquam circumagente se vento fluctibus dubiis volvi coeptum est mare, pervicerunt quidem remis, ut tenerent terram;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 176:2)
postremo cum per levia certamina expertus nulla parte virium se parem esse intra moenia se recepisset, obsideri urbs coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 203:1)
ibi rursus levia per excursiones proelia fieri coepta Eumene summae rei discrimen haud dubie detractante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 206:3)
sed profectio Antiochi ab Sardibus simul metus ne opprimerentur maritimae urbes, abscedere custodia Ioniae atque Aeolidis prohibuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 279:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION