라틴어 문장 검색

interim Domitius Laodiciam urbem Syriae adpulsus, cum hiberna sextae legionis peteret, quod eam maxime novis consiliis idoneam rebatur, a Pacuvio legato praevenitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 79장4)
simul causas cur non ipse, non Drusus profecti ad id bellum forent, adiunxit, magnitudinem imperii extollens, neque decorum principibus, si una alterave civitas turbet * * omissa urbe, unde in omnia regimen.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 47장3)
saepe audivi principem nostrum conquerentem si quis sumpta morte misericordiam eius praevenisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 50장4)
exim vetus et saepe simulatum proficiscendi in provincias consilium refertur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 4장4)
Olennius infensos fuga praevenit receptus castello cui nomen Flevum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 72장7)
perinde in foro, in convivio, quaqua de re locuti incusabantur, ut quis praevenire et reum destinare properat, pars ad subsidium sui, plures infecti quasi valetudine et contactu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 7장8)
Namque antea profectis domo regibus ac mox magistratibus, ne urbs sine imperio foret in tempus deligebatur qui ius redderet ac subitis mederetur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 11장1)
impetu et comminus praeveniendum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 35장3)
nec ultra moratus quam dum Scytharum auxilia conciret, pergit properus et praeveniens inimicorum astus, amicorum paenitentiam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 44장2)
mansuram eandem Messalinae potentiam, addita securitate, si praevenirent Claudium, ut insidiis incautum, ita irae properum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 26장6)
nec ultra expectato quam dum sacrificii gratia Claudius Ostiam proficisceretur, cuncta nuptiarum sollemnia celebrat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 26장9)
profectique Romam dum aliis curis intentum Neronem opperiuntur, inter ea quae barbaris ostentantur intravere Pompei theatrum, quo magnitudinem populi viserent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 54장4)
igitur longum utriusque silentium, ne inriti dissuaderent, an eo descensum credebant , nisi praeveniretur Agrippina, pereundum Neroni esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장6)
multa sceleris indicia praeveniunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 44장5)
ceterum libertus Plauti celeritate ventorum praevenit centurionem et mandata L. Antistii soceri attulit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 58장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION