라틴어 문장 검색

exsules servique, ad duo milia hominum et quingenti, duce Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 170:1)
se miserrimi cuiusque suscepisse causam, ut exsules iniuria pulsos in patriam reduceret et servitiis grave iugum demeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 174:3)
multi exsulum caede sua foedavere templa, multi vivi capti, Herdonius interfectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 205:1)
hic negando bellum esse arma vobis ademit nudosque servis vestris et exsulibus obiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 213:5)
cum hostes in arce, in Capitolio essent, exsulum et servorum dux profanatis omnibus in cella Iovis optimi maximi habitaret, Tusculi ante quam sumpta sunt arma;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 214:3)
optimus maximus exsulum atque servorum saeptus armis nulla humana ope dignus erat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 217:1)
quantum periculum ab illis populis fuerit, si Capitolium ab exsulibus obsessum scissent, suspicari de praeterito quam re ipsa experiri est melius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 219:3)
Ab Ereto per silentium noctis profugi propius urbem, inter Fidenas Crustumeriamque, loco edito castra communierant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 452:2)
Capitolium ab exulibus et servis occupatum caesis his receptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri III Periocha2)
ne exsulem, extorrem populum Romanum ab solo patrio ac dis penatibus in hostium urbem agerent, eoque rem adducerent ut melius fuerit non capi Veios, ne Roma desereretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 349:1)
sed priusquam consules ab urbe - iusserat enim senatus defendi Auruncos - exercitum educerent, fama adfertur Auruncos metu oppidum deseruisse profugosque cum coniugibus ac liberis Suessam communisse, quae nunc Aurunca appellatur, moenia antiqua eorum urbemque ab Sidicinis deletam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 219:1)
eodem anno Alexandream in Aegypto proditum conditam, Alexandrumque Epiri regem ab exsule Lucano interfectum sortes Dodonaei eventu adfirmasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 338:1)
et ducentos ferme Lucanorum exsules circa se pro fidis habebat, ut pleraque eius generis ingenia sunt, cum fortuna mutabilem gerentes fidem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 343:1)
inde ab Lucanis exsulibus ad suos nuntii missi sunt, pactoque reditu promissum est regem aut vivum aut mortuum in potestatem daturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 345:1)
iamque in vadum egressum eminus veruto Lucanus exsul transfigit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 350:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION