라틴어 문장 검색

accipiat coniunx felici foedere divam, dedatur cupido iam dudum nupta marito.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 23:2)
talia praefantes quondam felicia Pelei carmina divino cecinerunt pectore Parcae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 25:1)
sitis felices et tu simul et tua vita et domus, in qua nos lusimus et domina, et qui principio nobis terram dedit aufert, a quo sunt primo omnia nata bona, et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est, lux mea, qua viva vivere dulce mihi est.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b 1:3)
sis felix, Caeli, sis in amore potens.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1006)
quis me uno vivit felicior, aut magis hac res optandas vita dicere quis poterit?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1075)
1. Sanctissimo gloriosissimo atque felicissimo triumphatori et domino singulari domino Henrico divina providentia Romanorum Regi et semper Augusto, devotissimi sui Dantes Alagherii Florentinus et exul inmeritus ac universaliter omnes Tusci qui pacem desiderant, terre osculum ante pedes.
(단테 알리기에리, Epistolae 45:1)
Sed cum de prosperitate successuum vestri felicissimi cursus familiariter intimata concepi, quanto libens animus concipientis arriserit, placet potius commendare silentio tanquam nuntio meliori;
(단테 알리기에리, Epistolae 65:2)
Spero equidem, de celesti previsione confidens quam nunquam falli vel prepediri posse non dubito et que humane civilitati de Principe singolari providit, quod exordia vestri regni felicia semper in melius prosperata procedent. 5.
(단테 알리기에리, Epistolae 66:2)
1. Magnifico atque victoriosissimo Domino, Domino Kani Grandi de la Scala, sacratissimi Cesarei Principatus in urbe Verona et civitate Vicentie Vicario Generali, devotissimus suus Dantes Alagherii, Florentinus natione non moribus, vitam orat per tempora diuturna felicem, et gloriosi nominis perpetuum incrementum.
(단테 알리기에리, Epistolae 90:1)
in fine prospera, desiderabilis et grata, quia Paradisus;
(단테 알리기에리, Epistolae 103:3)
O felix hominum genus si vestros animos amor, quo celum regitur, regat.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 9:9)
Et quod tunc humanum genus fuerit felix in pacis universalis tranquillitate hoc ystoriographi omnes, hoc poete illustres, hoc etiam scriba mansuetudinis Cristi testari dignatus est;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 16:5)
et denique Paulus "plenitudinem temporis" statum illum felicissimum appellavit.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 16:6)
O felicem populum, o Ausoniam te gloriosam, si vel nunquam infirmator ille Imperii tui natus fuisset, vel nunquam sua pia intentio ipsum fefellisset!
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:23)
et quare vicinius habitantes adhuc discrepant in loquendo, ut Mediolanenses et Veronenses, Romani et Florentini, nec non convenientes in eodem genere gentis, ut Neapoletani et Caetani, Ravennates et Faventini, et, quod mirabilius est, sub eadem civilitate morantes, ut Bononienses Burgi Sancti Felicis et Bononienses Strate Maioris.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 66:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION