라틴어 문장 검색

At philosophus noster tres aut quattuor denarios non invita manu domum rettulit subinde concutiens ;
(세네카, 행복론, Liber VII 112:7)
Nam et hostium adventus eos prosternit, quos inopinantis occupavit ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 22:4)
Nunc ecce trahit illum ad se Africa resurgentis belli minis plena, trahit Hispania, quae fractas et adflictas partes refovet, trahit Aegyptus infida, totus denique orbis, qui ad occasionem concussi imperii intentus est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 61:1)
Non singula vitia ratio sed pariter omnia prosternit;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 93:2)
Solidior est haec apud eum, quam ut a te quoque ipsa concuti possit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 11:2)
Patere illum generi humano iam diu aegro et affecto mederi, patere quicquid prioris principis furor concussit in suum locum restituere ac reponere !
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 77:2)
non excepit hic omnia prosternens casus, et in quos tot animi bona, tot ornamenta publice privatimque congesta erant ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 84:10)
concutietur crebro spiritu pectus, rabida vocis eruptio colla distendet;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 194:6)
Optimum est notis vitiis impedimenta prospicere et ante omnia ita componere animum, ut etiam gravissimis rebus subitisque concussus iram aut non sentiat aut magnitudine inopinatae iniuriae exortam in altum retrahat nec dolorem suum profiteatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 85:1)
Numquis in mari nausiare, in via concuti ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 214:6)
Cui licet nihil facilitate eripi, nihil neglegentia patiatur excidere, licet horas suas avarissime servet et usque in ultimum aetatis humanae terminum procedat nec quicquam illi ex eo, quod natura constituit, fortuna concutiat, tamen homo ad immortalium cognitionem nimis mortalis est.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 31:2)
Quid miraris bonos viros, ut confirmentur, concuti ?
(세네카, De Providentia, book 1 51:7)
Nihil horum me mutat, nihil tamen non concutit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 10:4)
Quod desideras autem magnum et summum est deoque vicinum, non concuti.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 22:1)
Quomodo hic potest deo parere et quicquid evenit bono animo excipere nec de fato queri casuum suorum benignus interpres, si ad voluptatum dolorumque punctiunculas concutitur ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 77:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION