라틴어 문장 검색

Virgo igitur ut praetaxavimus a coelestis regionis emergens confinio, in mundi passibilis tugurium, curru vitreo ferebatur, qui Junonis alitibus, nullius jugi ministerio disciplinatis, sed sibi spontanea voluntate conjunctis, trahebatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:5)
Quo mundum facies vernalis laeta serenat, Et lacrymas hiemis tergit ab ore suo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:15)
[0441D] Quo mundum Phoebus hiemis torpore gementem Visitat, et laeta luce salutat eum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:17)
Proxima quo senium deponit temporis aetas, Et mundus senior incipit esse puer.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:18)
ut in eo velut in speculo, ipsius mundi scripta natura appareat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:20)
Attendite qualiter in hoc mundo velut in nobili civitate, quaedam reipublicae majestas moderamine rato sancitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:41)
In coelo enim velut in arce civitatis humanae, imperialiter residet imperator aeternus, a quo aeternaliter exiit edictum, ut singularum rerum notitiae in suae providentiae libro scribantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:42)
homo vero velut alienigena habitans in mundi suburbio, angelicae militiae non denegat obedientiam exhibere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:44)
In aliis etiam corporis humani partibus, mundi figuratur effigies.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:64)
Sicut enim in mundo, solaris caloris beneficium rebus medicatur languentibus, sic in homine, calor a cordis fundamento procedens, humani corporis partes vivificando exhilarat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:65)
Praeter haec vide qualiter mundus variis temporum protheatur successibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:71)
O Dei proles, genitrixque rerum, Vinculum mundi, stabilisque nexus, Gemma terrenis, speculum caducis, Lucifer orbis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:1)
Pax, amor, virtus, regimen, potestas, Ordo, lex, finis, via, dux, origo, Vita, lux, splendor, species, figura [0447C] Regula mundi.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:2)
Quae tuis mundum moderas habenis, Cuncta concordi stabilita nodo Nectis et pacis glutino maritas Coelica terris.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:3)
Cum enim Epicuri jam soporentur somnia, Manichaei sanetur insania, Aristotelis arguantur argutiae, Arii fallantur fallaciae, unicam Dei unitatem ratio probat, mundus eloquitur, fides credit, Scriptura testatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION