라틴어 문장 검색

Si enim vos talibus puniendis praesidetis, si conmercium, colloquium, convictum malorum et turpium probi quique respuitis, horum autem pares deus ille maiestatis suae consortio adscivit, quid ergo damnatis quorum collegas adoratis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 13:1)
Sed ut omittam huius indignitatis retractatum, probi et integri et boni fuerint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 14:2)
Cur enim vota et gaudia Caesarum casti et sobrii et probi expungimus?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 3:3)
Editur quantum esurientes capiunt, bibitur quantum pudicis utile est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 17:4)
Cum probi, cum boni coeunt, cum pii, cum casti congregantur, non est factio dicenda, sed curia.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 21:2)
At e contrario illis nomen factionis accommodandum est qui in odium bonorum et proborum conspirant, qui adversum sanguinem innocentium conclamant, praetexentes sane ad odii defensionem illam quoque vanitatem, quod existiment omnis publicae cladis, omnis popularis incommodi Christianos esse in causam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 1:1)
Probum plane consilium et nunc quoque inter ipsos Romanos iustum et licitum, ne dixerim penes deum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:11)
Qua tempestate Maximus uir quidem strenuus et probus, atque Augusto dignus, nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem emersisset, in Brittania inuitus propemodum ab exercitu imperator creatus, in Galliam transiit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. IX.4)
quem cum Oidiluald, filius Osualdi regis, qui in Derorum partibus regnum habebat, uirum sanctum et sapientem, probumque moribus uideret, postulauit eum possessionem terrae aliquam a se ad construendum monasterium accipere, in quo ipse rex et frequentius ad deprecandum Dominum uerbumque audiendum aduenire, et defunctus sepeliri deberet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII.4)
Erat ipso tempore Romae monachus Hadriano notus, nomine Theodorus, natus Tarso Ciliciae, uir et saeculari et diuina litteratura, et Grece instructus et Latine, probus moribus, et aetate uenerandus, id est annos habens aetatis LX et VI.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 2:9)
et tanti apud eum habitus est, ut ipsum in concilio, quod congregarat, episcoporum, quasi uirum incorruptae fidei, et animi probi residere praeciperet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 5:14)
virginem ego hanc sum ducturus nuptamque pudicam habiturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 484:3)
sibi vitam filiae sua cariorem fuisse, si liberae ac pudicae vivere licitum fuisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 535:1)
quod ad se attineat, uxorem sibi fato ereptam, filiam, quia non ultra pudica victura fuerit, miseram sed honestam mortem occubuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 537:2)
si is homo qui devotus est moritur, probe factum videri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 147:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION