라틴어 문장 검색

conlocanda autem oppida sunt non quadrata nec procurrentibus angulis sed circinationibus, uti hostis ex pluribus locis conspiciatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장5)
quadratas enim machinae celerius dissipant, quod angulos arietes tundendo frangunt, in rotundationibus autem uti cuneos ad centrum adigendo laedere non possunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장14)
tum per angulos inter duas ventorum regiones et platearum et angiportorum videntur deberi dirigi descriptiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장37)
quas ob res convertendae sunt ab regionibus ventorum directiones vicorum, uti advenientes ad angulos insularum frangantur repulsique dissipentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장40)
tum insuper alternis trabibus ex quattuor partibus angulos iugumentantes et ita parietes arboribus statuentes ad perpendiculum imarum educunt ad altitudinem turres, intervallaque, quae relinquuntur propter crassitudinem materiae, schidiis et luto obstruunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장13)
item tecta, recidentes ad extremos <angulos> transtra, traiciunt gradatim contrahentes, et ita ex quattuor partibus ad altitudinem educunt medio metas, quas fronde et luto tegentes efficiunt barbarico more testudinata turrium tecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장14)
Columnarum striae faciendae sunt XXIIII ita excavatae, uti norma in cavo striae cum fuerit coniecta, circumacta anconibus <angulos> striarum dextra ac sinistra tangat cacumenque normae circum rotundationem tangendo pervagari possit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장65)
interim pondere pressa radix acanthi media folia et cauliculos circum vernum tempus profudit, cuius cauliculi secundum calathi latera crescentes et ab angulis tegulae ponderis necessitate expressi flexuras in extremas partes volutarum facere sunt coacti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장25)
abaci latitudo ita habeat rationem, ut, quanta fuerit altitudo, tanta duo sint diagonia ab angulo ad angulum spatia;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장28)
frontes sinuentur introrsus ab extremis angulis abaci suae frontis latitudinis nona.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장30)
coliculi eandem habeant altitudinem, e quibus folia nascuntur proiecta, uti excipiant quae ex coliculis natae procurrunt ad extremos angulos volutae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장35)
Non enim, quemadmodum nonnulli errantes dixerunt fenestrarum imagines esse triglyphos, ita potest esse, quod in angulis contraque tetrantes columnarum triglyphi constituuntur, quibus in locis omnino non patitur res fenestras fieri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장18)
dissolvuntur enim angulorum in aedificiis iuncturae, si in is fenestrarum fuerint lumina relicta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장19)
item in extremis angulis hemimetopia sint inpressa dimidia moduli latitudine.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장29)
quae si planae erunt, angulos habeant XX designatos.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장42)

SEARCH

MENU NAVIGATION