라틴어 문장 검색

59. Nos faciemus Alexandro regi Scottorum de sororibus suis, et obsidibus reddendis, et libertatibus suis, et jure suo, secundum formam in qua faciemus aliis baronibus nostris Anglie, nisi aliter esse debeat per cartas quas habemus de Willelmo patre ipsius, quondam rege Scottorum;
(Magna Carta 61:1)
Tum longos iungere fines Agrorum, et quondam duro sulcata Camilli Vomere, et antiquos Curiorum passa ligones Longa sub ignotis extendere rura colonis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:8)
Vox quondam populi, libertatemque tueri Ausus, et armatos plebi miscere potentes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:67)
Et nunc tonse Ligur, quondam per colla decors Crinibus effusis toti praelate Comatae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:29)
Quondam virgo toris melioris iuncta mariti:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:3)
Da foedera prisci Illibata tori:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:8)
- Nec foedera prisci Sunt tentata tori:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:31)
tua classica servat Oppositus quondam polluto tiro Miloni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:21)
Pompeio naviganti in somnio apparet Iulia, uxor quondam eius, cruentumque fore bellum praedicit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권1)
Tunc qui Dardaniam tenet Oricon, et vagus altis Dispersus silvis Athamas, et nomine prisco Encheliae, versi testantes funera Cadmi, Colchis et Adriacas spumans Apsyrtis in undas, Et Penei qui rura colunt, quorumque labore Thessalus Aemoniam vomer proscindit Iolcon.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:10)
Indole si dignum Latia, si sanguine prisco Robur inest animis, non qua tellure coacti, Quamque procul tectis captae sedeamus ab urbis, Cernite:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:9)
Inde perit primum quondam veneranda potestas Iuris inops:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:11)
Hos inter montes, media qui valle premuntur, Perpetuis quondam latuere paludibus agri, Flumina dum campi retinent, nec pervia Tempe Dant aditus pelagi;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:43)
ubi nobile quondam Nunc super Argos arant:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:49)
ubi quondam Pentheos exsul Colla caputque ferens supremo tradidit igni, Questa, quod hoc solum nato rapuisset, Agave.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:51)

SEARCH

MENU NAVIGATION