라틴어 문장 검색

Haec arma exuviasque viri tua quercus habebit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 19:13)
Procul aerea ramis dependet galea et prato gravia arma quiescunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 34:2)
Iamque oratores aderant ex urbe Latina, velati ramis oleae veniamque rogantes:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 4:1)
Praeterea qui dicta ferant et foedera firment centum oratores prima de gente Latinos ire placet pacisque manu praetendere ramos, munera portantis aurique eborisque talenta et sellam regni trabeamque insignia nostri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 12:18)
Saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset, de caelo tactas memini praedicere quercus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS14)
at simul heroum laudes et facta parentis iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus, molli paulatim flavescet campus arista, incultisque rubens pendebit sentibus uva, et durae quercus sudabunt roscida mella Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis, quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.16)
Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres ludere, tum rigidas motare cacumina quercus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.20)
huc ipsi potum venient per prata iuvenci, hic viridis tenera praetexit arundine ripas Mincius, eque sacra resonant examina quercu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS7)
iam fragilis poteram ab terra contingere ramos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS25)
aurea durae mala ferant quercus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS39)
Quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris, et sonitu terrebis aves, et ruris opaci falce premes umbras votisque vocaveris imbrem, heu magnum alterius frustra spectabis acervum, concussaque famem in silvis solabere quercu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:17)
Contemplator item, cum se nux plurima silvis induet in florem et ramos curvabit olentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 6:4)
neque ante falcem maturis quisquam supponat aristis, quam Cereri torta redimitus tempora quercu det motus incompositos et carmina dicat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:19)
pars autem posito surgunt de semine, ut altae castaneae nemorumque Iovi quae maxima frondet aesculus atque habitae Grais oracula quercus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:3)
Et saepe alterius ramos inpune videmus vertere in alterius mutatamque insita mala ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION