라틴어 문장 검색

Secunda ratem occupare quid moramur alite?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1610)
non huc Argoo contendit remige pinus neque inpudica Colchis intulit pedem, non huc Sidonii torserunt cornua nautae, laboriosa nec cohors Vlixei.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1621)
"dedi satis superque poenarum tibi, amata nautis multum et institoribus."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 177)
ille gravem duro terram qui vertit aratro, perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne audaces mare qui currunt, hac mente laborem sese ferre, senes ut in otia tuta recedant, aiunt, cum sibi sint congesta cibaria:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.21)
inde forum Appi differtum nautis cauponibus atque malignis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.3)
absentem cantat amicam multa prolutus vappa nauta atque viator certatim;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.14)
tandem fessus dormire viator incipit ac missae pastum retinacula mulae nauta piger saxo religat stertitque supinus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.15)
iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem sentimus, donec cerebrosus prosilit unus ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno fuste dolat:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.16)
denique non fecerunt Saguntini nec in rate Opitergina circumventi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 241:1)
ante rates, inquit, agimus causam, et mecum confertur Ulixes?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 135:3)
ratibus adhuc navigaremus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 140:4)
Intellexi non inmerito nautis terram timeri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 4:2)
Quanto maiore putas vitam tempestate iactari quam ullam ratem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 36:4)
" inde sexaginta onerarias leves praeter militem et necessarios nautarum hiemante aquilone misit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 19:8)
rex ille regum, ductor Agamemnon ducum, cuius secutae mille vexillum rates Iliaca velis maria texerunt suis, post decima Phoebi lustra devicto Ilio adest - daturus coniugi iugulum suae.
(세네카, 아가멤논 1:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION