라틴어 문장 검색

Indeque cum venisset Constantinopolim, multa secum ipse diu volvens, et magnitudine urgentium negotiorum iam se superari considerans, nihil morandum ratus, quintum Kalendas Aprilis, productum eundem Valentem in suburbanum, universorum sententiis concinentibus - nec enim audebat quisquam refragari, - Augustum pronuntiavit, decoreque imperatorii cultus ornatum, et tempora diademate redimitum, in eodem vehiculo secum reduxit, participem quidem legitimum potestatis, sed in modum apparitoris morigerum, ut progrediens aperiet textus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장 3:1)
Dimoto itaque longius principe, Procopius aerumnis diuturnis attritus, et vel atrocem mortem clementiorem ratus malis quibus afflictabatur, aleam periculorum omnium iecit abrupte, et extrema iam perpeti nequaquam timens, praeeunte perdita ratione, facinus adoritur audacissimum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 12:1)
Igitur cuppediarum vilium mercatores, et qui intra regiam apparebant, aut apparere desierant, quique coetu militarium nexi, ad pacatiora iam vitae discesserant, in insoliti casus ambigua, partim inviti, alii volentes, adsciscebantur, non nulli omnia tutiora praesentibus rati, e civitate occulte dilapsi, imperatoris castra petivere, itineribus festinatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 1:1)
Nam cum omnibus provectior natu, et dignitate sublimior, canitiem reverendam ostenderet, multis ad perfidiam inclinatis, publicum grassatorem Procopium, milites vero secutos eius errorem, filios et laborum participes pristinorum, appellans, orabat, ut se ac si parentem magis sequerentur, felicissimis ductibus cognitum, quam profligate morem gererent nebuloni, destituendo iam et casuro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 5:1)
His accedebant alia graviora, et multo magis quam in proeliis formidanda.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 9:1)
qui tunc magis in suscepta parte iustitiae permanebat, cum eum recta monentem, exagitaret minax imperator et nimius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 14:3)
His ille cognitis, efferatus, ut erat vitiorum inimicus acer magis quam severus, uno proloquio, in huius modi causas, quas arroganter proposito maiestatis imminutae miscebat, omnes quos iuris prisci iustitia, divorumque arbitria, quaestionibus exemere cruentis, si postulasset negotium, statuit tormentis affligi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 11:1)
Ratusque aptissimum ad id quod deliberabat implendum, trans Rhenum in monte Piri (qui barbaricus locus est) munimentum exstruere disposuit raptim.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 5:2)
Erat enim expositus accessu insidiantium et reclusus, vitio gemino perniciose implicitus, quod intoleranter irascebatur, tune magis cum eum puderet irasci, et quae facilitate privati opertis susurris audierat, an vera essent, excutere tumore principis supersedens pro veris accipiebat et certis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 20:1)
Et doli iam prudens, neque aliam nisi cito discessu salutis reperiens viam, suadentibus his quibus fidebat, conglobatis trecentis comitibus, secutis eum e patria, cum equis velocissimis, ut in magnis solet dubiisque terroribus, audacter magis quam considerate pleraque diei parte emensa, egressus cuneatim, properabat intrepidus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 5:2)
Adversus quos Lupicinus properatione tumultuaria coactis militibus, temere magis quam consulte progressus, in nono ab urbe miliario stetit, paratus ad decernendum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 9:1)
Qui cum ad loca venissent, ubi particulatim perque furta magis et latrocinia minui deberet hostilis, ad id quod erat perniciosum intempestive conversi, legiones ab Armenia ductas opposuere vesanum adhuc spirantibus barbaris, opere quidem Martio saepe recte compertas, sed impares plebi immensae, quae celsorum iuga montium occuparat et campos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 2:1)
Solque sublimior, decurso Leone, ad domicilium caelestis Virginis transiens, Romanos magis attenuatos inedia, sitique confectos, etiam armorum gravantibus sarcinis exurebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 7:1)
Magnarum opum intemperans appetitor, laborum impatiens, duritiamque magis affectans immanem, in crudelitatem proclivior, subagrestis ingenii, nec bellicis nec liberalibus studiis eruditus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 5:1)
alienis gemitibus libenter emolumenta fructusque conquirens, tuncque magis intolerabilis, cum incidentia crimina ad contemptam vel laesam principis amplitudinem trahens, in sanguinem saeviebat, et dispendia locupletum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION