라틴어 문장 검색

sinistrum deinde cornu ab Quinctio consule pelli coeptum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 783:1)
et patres quamquam rem parvam, quo plures patricii magistratus in re publica essent, laeti accepere, id quod evenit, futurum, credo, etiam rati, ut mox opes eorum qui praeessent ipsi honori ius maiestatemque adicerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 91:1)
quarta deinde vigilia signa profert, coeptumque opus adeo adproperatum est ut sole orto Volsci firmiore se munimento ab Romanis circumvallatos quam a se urbem viderent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 107:1)
hoc ego cum Augustum Caesarem, templorum omnium conditorem aut restitutorem, ingressum aedem Feretri Iovis, quam vetustate dilapsam refecit, se ipsum in thorace linteo scriptum legisse audissem, prope sacrilegium ratus sum Cosso spoliorum suorum Caesarem, ipsius templi auctorem, subtrahere testem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 218:1)
tum abici passim arma ac dedi hostes coepti, castrisque et his captis hostes praeter senatores omnes venum dati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 312:1)
quo cum circumsedentibus nuntiatum esset castra deserta esse, victos rati suos et ipsi, qua quemque in tenebris pavor tulit fugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 421:2)
quemadmodum bellum minore quam timuerant dimicatione erat perfectum, sic in urbe ex tranquillo necopinata moles discordiarum inter plebem ac patres exorta est, coepta ab duplicando quaestorum numero.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 460:1)
subinde ab iisdem tribunis mentio in senatu de agris dividendis inlata est, cui actioni semper acerrime C. Sempronius restiterat, ratis, id quod erat, aut deposita causa leviorem futurum apud patres reum aut perseverantem sub iudicii tempus plebem offensurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 477:1)
bellum inde ab Aequis reparari coeptum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 487:1)
coepta inter eos in urbe certamina cupiditate eadem imperii multo impensius in castris accendi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 495:1)
sua consilia velle, sua imperia sola rata esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 495:3)
tum dilectus haberi bellumque omnium ordinum consensu apparari coeptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 607:2)
Artena inde, Volscorum oppidum, ab tribunis obsideri coepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 679:2)
cum spes maior imperatoribus Romanis in obsidione quam in oppugnatione esset, hibernacula etiam, res nova militi Romano, aedificari coepta, consiliumque erat hiemando continuare bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 10:1)
at in Volscis depopulato agro Anxur nequiquam oppugnatum loco alto situm et, postquam vis inrita erat, vallo fossaque obsideri coeptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 142:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION