라틴어 문장 검색

tum vero minari, nec id ambigue, Privernatem quidam, et illis vocibus ad rebellandum incitari pacatos populos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 301:1)
quid illum facturum fuisse, si, quod belli casus ferunt Marsque communis, adversa pugna evenisset, qui sibi devictis hostibus, re publica bene gesta, ita ut non ab illo unico duce melius geri potuerit, supplicium magistro equitum tunc victori minetur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 434:1)
cohortatusque praedicatione vera qua in Tuscis, qua in Samnio partorum decorum exiguam appendicem Etrusci belli conficere iubet et vocis impiae poenas expetere, qua se urbem Romanam oppugnaturos minati sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 596:2)
nunc vix serio ita minetur quisquam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 108:2)
ea pronuntiata Campanis atque ita spreta ut ultro contumelias dicerent minarenturque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 335:1)
et primoribus, qui iam diu publicis consiliis aberant, propalam minabantur, nisi venirent in senatum, circa domos eorum ituros se et in publicum omnis vi extracturos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 175:3)
id ubi vidit Scipio, veritus ne vanis tot conatibus suorum et hostibus cresceret animus et segnior miles fieret, sibimet conandum ac partem periculi capessendam esse ratus, increpita ignavia militum ferri scalas iubet et se ipsum, si ceteri cunctentur, escensurum minatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 300:1)
nam super stratum ruinis locum fascibus aridis sarmentorum iniectis stantes cum ardentibus facibus accensuros se saepem minabantur, ut, incendio intersaepti ab hoste, spatium ad obiciendum interiorem murum haberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 698:2)
Rhodii miserunt legatos Romam minantes ut Perseo auxilio essent, nisi populus Romanus cum illo pacem atque amicitiam iungeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Periocha Libri XLIV2)
Ne iste hercle ab ista non pedem discedat, si licessit, qui nunc festinat atque ab hac minatur sese abire.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 331)
Numquid mihi minatur?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 5106)
Perii, mi pater, minatur mihi oculos exurere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2139)
sane ego illum metuo, ut minatur, ne quid male faxit mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2171)
Mihin equis iunctis minare?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2178)
Ne lacruma, soror, neu tuo id animo fac quod tibi tuos pater facere minatur:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 113)

SEARCH

MENU NAVIGATION