라틴어 문장 검색

Sed plerique mortales postremo meminere et in hominibus inpiis sceleris eorum obliti de poena disserunt, si ea paulo severior fuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장30)
Subinde itaque, Lucili, quam multa sis consecutus recordare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 10:1)
veniet iterum, qui nos in lucem reponat dies, quem multi recusarent, nisi oblitos reduceret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 10:4)
Hoc qui dixerit, obliviscetur id dominis parum non esse, quod deo sat est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 18:5)
Quid enim non " modo " est, si recorderis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 2:1)
inquis, "Obliviscar amici?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 3:2)
si animus tibi esse in usu solet, suadebis docebis, audies disces, quaeres recordaberis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 20:4)
Alter ille remissior iudex, quem esse me malo, iniuriae oblivisci iubebit, officii meminisse."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 6:6)
Illa contemnit, quibus laesus est, nec obliviscitur per neglegentiam, sed volens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 24:3)
an obliviscatur priorum et illinc nosse se incipiat, unde corpori abductus in sublime secessit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 34:6)
Ceterum tam inprobi sunt tamque obliti, quo eant, quo illos singuli dies turbent, ut mirentur aliquid ipsos amittere amissuri uno die omnia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 10:1)
Oblivisci quidem suorum ac memoriam cum corporibus efferre et effusissime flere, meminisse parcissime, - inhumani animi est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 24:1)
Seneca Lucilio suo salutem Fabiani Papiri libros, qui inscribuntur Civilium, legisse te cupidissime scribis, et non respondisse cxpectationi tuae, deinde oblitus de philosopho agi conpositionem eius accusas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 1001)
Deinde ne hoc casu existimes fieri, nec metuunt alia quam debent nec umquam obliviscuntur huius tutelae et diligentiae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 20:1)
et ecce, defessus senex ad ora ludentes aquas non captat oblitus sitim, maestus futuro funere:
(세네카, 아가멤논 13:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION