라틴어 문장 검색

atque ego omne argentum tibi hoc actutum incolume redigam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 565)
Profecto ad incitas lenonem rediget, si eas abduxerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2190)
Eheu, redactus sum usque ad unam hanc tuniculam et ad hoc misellum pallium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 683)
Si vidulum hunc redegissem in potestatem eius, iuratust dare mihi talentum magnum argenti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 360)
nunc ultro id deportem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 117)
ideoque tunc quae spongia sive pumex Pompeianus vocatur excocto ex alio genere lapidis in hanc redacta esse videtur generis qualitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장9)
haec autem per Padum Ravennam deportatur, in colonia Fanestri, Pisauri, Anconae reliquisque, quae sunt in ea regione, municipiis praebetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장63)
etiamque auctorem habemus Lucium Mummium, qui diruto theatro Corinthiorum ea aenea Romam deportavit et de manubiis ad aedem Lunae dedicavit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장18)
colores autem, udo tectorio cum diligenter sunt inducti, ideo non remittunt sed sunt perpetuo permanentes, quod calx, in fornacibus excocto liquore facta raritatibus evanida, ieiunitate coacta corripit in se quae res forte contigerunt, mixtionibusque ex aliis potestatibus conlatis seminibus seu principiis una solidescendo, [in quibuscumque membris est formata] cum fit arida, redigitur, uti sui generis proprias videatur habere qualitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장26)
ita aes et ea harena ab ignis vehementia confervescendo cum coaluerint, inter se dando et accipiendo sudores a proprietatibus discedunt suisque viribus per ignis vehementiam confectis caeruleo rediguntur colore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 11장7)
is enim scapos columnarum e lapidicinis cum deportare vellet Ephesi ad Dianae fanum, propter magnitudinem onerum et viarum campestrem mollitudinem non confisus carris, ne rotae devorarentur, sic est conatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장50)
si condiciones convenirent pacis, tribuni plebis populum rogarent utrum consulem an P. Scipionem iuberent pacem dare, et quem, si deportandus exercitus victor ex Africa esset, deportare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 540:1)
exigit ad certum redigit, ut solent pondera iures et ad exactum redigi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4761)
si mihi non iam huc culleis oleum deportatum erit, te ipsam culleo ego cras faciam ut deportere - in pergulam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 289)
ante omnia abominati semimares iussique in mare extemplo deportari, sicut proxime C. Claudio M. Livio consulibus deportatus similis prodigii fetus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 130:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION