라틴어 문장 검색

ea una expeditione, non pro reliquo statu fortunae facta, refectis suorum animis Thessalonicam sese recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 244:1)
stativis deinde iisdem per dies aliquot sese tenuit, dum et saucios curaret et a tanto terrore animos militum reficeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 445:1)
simul, ut Thracum summoveretur metus, ipse parte dimidia terrestrium copiarum ad depopulanda proxima Thraciae est profectus, partem navalesque omnes socios reliquit in operibus reficiendae urbis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 481:1)
atrium Libertatis et villa publica ab iisdem refecta amplificataque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 511:4)
quod inde refectum militi divisum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 13:2)
ubi nihil usquam moveri viderunt, agitandum aliquid miscendumque rati, ne cunctando senescerent consilia, concilium Naupactum indixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 124:1)
ipse ex cetera copia militum, qui quia priores in castra venerant, refecti et cibo sumpto et modica quiete erant, delectos nihil praeter gladios secum ferentes extemplo educit et duarum portarum itineribus, quae Pharas quaeque Barnosthenem ferunt, eos instruxit, qua ex fuga recepturos sese hostes credebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 347:1)
veteres naves, quae in navalibus erant, ut reficeret et armaret, M. Iunio praetori negotium datum est, et in eam classem socios navales libertinos legeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 26:1)
consul ad reficienda maxime iumenta, quae et navigatione et postea itineribus fatigata erant, paucos Larisae moratus dies, velut renovato modica quiete exercitu Crannonem est progressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 174:1)
fornices quoque in muro erant apti ad excurrendum, et ipsi, cum pro dirutis reficerent muros, crebriores eos ut pluribus erumperetur in hostem locis faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 280:1)
ubi paucos dies remige maxime reficiendo morati Phocaeam tramittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 509:2)
et cibo et quiete refectis corporibus, priusquam praetorium dimitteret, denuntiavit ut ante lucem armati paratique essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 50:2)
itaque et Hannibalem in Syriam miserat ad Phoenicum accersendas naves, et Polyxenidam, quo minus prospere res gesta erat, eo enixius et eas, quae erant, reficere et alias parare naves iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 83:1)
subducturum per simulationem reficiendi quasdam naves, alias in propinquos portus dimissurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 110:1)
subducit quasdam naves, alias velut subducturus esset, navalia reficit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 112:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION