라틴어 문장 검색

nam si longae febres sine dolore, sine manifesta causa remanent, in aliquam partem id malum incumbit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 29:2)
At si morbi ratio patietur, tum demum nulla cruditatis suspicione remanente id fiet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 10:1)
utique, si juxta quoque stercus est, et intus remanet;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 7:5)
et ne morbus, qui remanet, iterum, quamvis levi de causa, exasperetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 6:3)
et iis, quibus lentae morborum reliquiae remanent, neque aliter eliduntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XV De gestatione. 1:3)
aliae sic, ut aliquantum quidem minuatur ex febre, nihilo minus tamen quaedam reliquiae remaneant, donec altera accessio accedat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, III De febrium generibus. 3:6)
ut ea, quae remanserint, discutiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, X Curatio symptomatum febrium. 2:10)
Si vero nihilo minus remanet, aliud ex toto sequendum est curationis genus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XV Curatio quartanae febris. 3:1)
Si postero die dolor remanet, alvum ducere, sternutamenta evocare, nihil assumere, nisi aquam.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 5:6)
Si vetustior dolor remanet, novissime resina imposita discutitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 3:4)
ex inferiori parte infundere pluviatilem egelidam aquam, maximeque si dolor in imis partibus remanet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIX De coeliaco ventriculi morbo. 4:7)
myrti baccas legere, ex his vinum exprimere, id decoquere, ut decima pars remaneat, ejusque cyathum sorbere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 6:9)
Quod si per haec restitutus oculus in sedem suam non est, eodemque modo prolapsus permanet, scire oportet lumen esse amissum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 33:4)
Proximo die, si spiritus difficilius redditur, si urina non excedit, si locus circa pubem mature intumuit, scire licet in vesica sanguinem concretum remansisse.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 30:4)
hisque ultimis apprehensis, venulas membranulasque omnes eadem ratione manu diducere a vulva, totumque illud extrahere, et si quid intus praeterea concreti sanguinis remanet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION