라틴어 문장 검색

Aestimemus singula fama remota et quaeramus, quid sint, non quid vocentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 54:3)
Vidi ego in funere suorum verendos, in quorum ore amor eminebat remota omni lugentium scaena, nihil erat nisi quod veris dabatur adfectibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 21:1)
Interim permitte mihi ea, quae paulo remotiora videntur, excutere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 5:1)
Sed ioco quoque remoto aiebat rem uerissimam, non posse carnificem uenire nisi eo tempore quo iam exorari pater non posset.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 19:10)
parua materia seiungit fata.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 9:5)
ingratus est, qui remotis arbitris agit gratias.
(세네카, 행복론, Liber II 102:2)
Ipsam voluptatem, quam sequor, cui me emancipavi, remota illa improbo et damno.
(세네카, 행복론, Liber IV 8:2)
Quod cum longe a dis remotum sit, sequitur, ut inliberales sint ;
(세네카, 행복론, Liber IV 13:2)
Atqui numquam diligentius damus, numquam magis iudicia nostra torquemus, quam ubi remotis utilitatibus solum ante oculos honestum stetit, tam diu officiorum mali iudices, quam diu illa depravat spes ac metus et inertissimum vitium, voluptas.
(세네카, 행복론, Liber IV 51:1)
Sed id propter se expeti dicitur, quod, quamvis habeat aliqua extra commoda, sepositis quoque illis ac remotis placet.
(세네카, 행복론, Liber IV 93:3)
Obmutescat inter militaria signa libertas, et ille victor pacatorque gentium populus remotis procul bellis, omni terrore compresso, intra muros obsessus aquilas suas horreat.
(세네카, 행복론, Liber V 90:1)
Licet nescias, quae ratio oceanum effundat ac revocet, quare septimus quisque annus aetati signum imprimat, quare latitudo porticus ex remoto sperantibus non servet portionem suam, sed ultima in angustiis coeant et columnarum novissime intervalla iungantur, quid sit, quod geminorum conceptum separet, partum iungat, utrum unus concubitus spargatur in duos an totiens concepti sint, cur pariter natis fata diversa sint maximisque rerum spatiis distent, quorum inter ortus minimum interest :
(세네카, 행복론, Liber VII 6:1)
ingentis spiritus res est, cum Orientem Occidentemque lustraveris animo, quo etiam remota et solitudinibus interclusa penetrantur, cum tot animalia, tantam copiam rerum, quas natura beatissime fundit, adspexeris, emittere hanc dei vocem :
(세네카, 행복론, Liber VII 19:1)
Remoto ergo iudicio plurium, quos prima rerum species, utcumque credita est, aufert, videamus, quid sit exilium.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 27:1)
sumunt quosdam dies, eum iam illos divitiarum taedium cepit, quibus humi cenent et remoto auro argentoque fictilibus utantur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 85:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION