라틴어 문장 검색

igitur vagos et incuriosos tertia legio adiunctis auxiliis repente invasit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장3)
et aversi repente animi, nec tamen aperta vi:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장9)
aptum tempus insidiis legere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장10)
inritabat quin etiam Batavos transrhenanosque Padus ipse, quem repente contra Placentiam transgressi raptis quibusdam exploratoribus ita ceteros terruere ut adesse omnem Caecinae exercitum trepidi ac falsi nuntiarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 17장6)
namque promptus animi Martius transvectos navibus gladiatores in adversam Padi ripam repente effudit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장6)
equites procedere longius iussi et inritato proelio sponte refugi festinationem sequentium elicere, donec insidiae coorerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장5)
Vitelliani temere exurgentes cedente sensim Celso longius secuti ultro in insidias praecipitantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 25장2)
atque illum supremas iam curas animo volutantem repens tumultus avertit, nuntiata consternatione ac licentia militum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장2)
Intererat consiliis frater eius L. Vitellius seque iam adulantibus offerebat, cum repente Coenus libertus Neronis atroci mendacio universos perculit, adfirmans superventu quartae decimae legionis, iunctis a Brixello viribus, caesos victores;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 54장1)
conclamatum repente quartam decimam legionem verso itinere ad proelium venire;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장10)
cupressus arbor in agris eius conspicua altitudine repente prociderat ac postera die eodem vestigio resurgens procera et latior virebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 78장4)
neque enim ambigua esse quae occurrant, noctem et ignotae situm urbis, intus hostis et cuncta insidiis opportuna.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장4)
quin et barbari contemptim vagabantur, fabricatis repente navibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장8)
repentina vis dictatorem Caesarem oppresserat, occultae Gaium insidiae, nox et ignotum rus fugam Neronis absconderant, Piso et Galba tamquam in acie cecidere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 68장3)
quippe miles Vitellii adversus pericula ferox, laboribus et vigiliis parum intentus erat, et hibernus imber repente fusus oculos aurisque impediebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION