라틴어 문장 검색

iam Africam magnamque Carthaginem et in - suum decus nomenque velut consummatam eius belli gloriam spectabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 257:1)
ad eam rem consummandam tempusque nuptiis statuendum - iam enim nubilis erat virgo - profectus Hasdrubal ut accensum cupiditate - et sunt ante omnes barbaros Numidae effusi in Venerem - sensit, virginem a Carthagine arcessit maturatque nuptias;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 323:1)
sacrificio rite perfecto consul et frumento dato militibus paucos ad requiem iumentorum hominumque moratus dies, cum audiret vagari Macedonas effusos per Thessaliam vastarique sociorum agros, satis iam refectum militem ad Larisam ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 595:1)
nihilne interest, utrum militem, quem neque viae labor eo die neque operis fatigaverit, requietum, integrum in tentorio suo arma capere iubeas atque in aciem plenum virium, vigentem et corpore et animo educas, an longo itinere fatigatum et onere fessum, madentem sudore, arentibus siti faucibus, ore atque oculis repletis pulvere, torrente meridiano sole, hosti obicias recenti, requieto, qui nulla re ante consumptas vires ad proelium adferat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 492:1)
per arithmeticen vero sumptus aedificiorum consummantur, mensurarum rationes explicantur, difficilesque symmetriarum quaestiones geometricis rationibus et methodis inveniuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장22)
tuque, o domitor Somne malorum, requies animi, pars humanae melior vitae, volucre o matris genus Astraeae, frater durae languide Mortis, veris miscens falsa, futuri certas et idem pessimus auctor, pater o rerum, portus vitae, lucis requies noctisque comes, qui par regi famuloque venis, pavidum leti genus humanum cogis longam discere noctem:
(세네카, Hercules Furens 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION