라틴어 문장 검색

"ei mihi, quod positos humus alma diesque resolvet."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권42)
Ubicumque resolutus fueris, quaecunque te materia destruxerit, hauserit, aboleverit, in nihilum prodegerit, reddet te.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 8:3)
et casu dux ipse uel pontifex fractus corpore, lassitudine ac sopore resolutus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII.12)
Nunc, dea, nunc succurre mihi - nam posse mederi Picta docet templis multa tabella tuis - , Ut mea votivas persolvens Delia voces Ante sacras lino tecta fores sedeat Bisque die resoluta comas tibi dicere laudes Insignis turba debeat in Pharia.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 315)
"Hanc tibi fallaci resolutus amore Tibullus Dedicat et grata sis, dea, mente rogat."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 949)
ubi in minorem applicatam transgressi sunt, extemplo resolutis quibus leviter adnexa erat vinculis, ab actuariis aliquot navibus ad alteram ripam pertrahitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 282:3)
itaque proxima nocte iussis militibus vasa silentio colligere castra ab Ticino mota festinatumque ad Padum est, ut ratibus quibus iunxerat flumen nondum resolutis sine tumultu atque insectatione hostis copias traiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 493:1)
transire pontem non potuit, ut extrema resoluta erant tota rate in secundam aquam labente.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 494:3)
vixdum omnes conscenderant, cum alii resolutis oris in ancoras evehuntur, alii, ne quid teneat, ancoralia incidunt, raptimque omnia ac praepropere agendo militum apparatu nautica ministeria impediuntur, trepidatione nautarum capere et aptare arma miles prohibetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 226:1)
ea cum ad se quoque veniri praescisset, in sacrarium ad penates confugit cum duabus filiis virginibus, resolutis crinibus miserabilique alio habitu, et ad ea addidit preces, nunc per deos, nunc per memoriam Hieronis patris Gelonisque fratris, ne se innoxiam invidia Hieronymi conflagrare sinerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 331:1)
et Fulvius, id ita esse ratus acceptas litteras neque resolutas cum in gremio reposuisset, praeconi imperavit ut lictorem lege agere iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 213:2)
si obsequare, una resolvas plaga.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2120)
huic homini opust quadraginta minis celeriter calidis, danistae quas resolvat, et cito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 265)
nam leno omne argentum abstulit pro fidicina (ego resolvi, manibus his denumeravi) pater suam natam quam esse credit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 230)
Perdormisco, si resolvi argentum cui debeo - qui te Iuppiter dique omnes, percontator, perduint.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 563)

SEARCH

MENU NAVIGATION